space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201070.021vaview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1417 maggio 21
stairSUMMARY: stairRevocation of the demand of payment made to the Commune of Modigliana.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 70 stairc. 21v a resolutions
stairTEXT:
    Operarii suprascripti insimul ut et ubi supra congregati, absentibus tamen Niccolao domini Donati de Barbadoris et Iacobo Niccolai de Riccialbanis eorum collegis,(1) viso quod(2) per eorum in dicto officio precessores et ad ipsorum precessorum petitionem gravatum fuit Commune(3) Mutiliane de partibus Romandiole, pro eo quia dicebatur per ipsos operarios dictum Commune teneri et obligatum esse ad solvendum dicto Operi denarios sex pro qualibet libra certe quantitatis pecunie de qua dictum Commune a Communi Florentie gratiam receperat(4) et habuerat tamquam Commune de districtu Florentie comprehensum sub quadam lege edita per opportuna consilia Populi et Communis Florentie in anno Domini MCCC septuagesimo septimo, in qua inter cetera continetur quod omnis communitas, populus et singularis persona de civitate, comitatu vel districtu Florentie(5) que habebit ex privilegio seu benefitio in posterum concedendo(6) a Communi et seu cum Communi Florentie aliquam immunitatem, taxasationem(7) et seu compositionem de aliquibus datiis, muneribus et seu gabellis et solvere teneatur etc.; et visa fideiussione per dictum Commune prestita coram dictis operariis de solvendo quantitatem petitionis si et in quantum de iuri solvere teneretur et non aliter etc.; et postea audita narratione coram eis verbotenus facta pro parte dicti Communis Mutiliane et qualiter pro parte dicti Communis Mutiliane dicitur ipsum Commune Mutiliane per dictam legem, cuius vigore dicti sex denarii pro qualibet libra summe gratie recepte a Communi Florentie petuntur,(8) non teneri ad solutionem predictam nec in dicta lege comprehendi, ex eo maxime quia non sunt de comitatu vel districtu Florentie etc.; et demum diligenter perquisito per operarios suprascriptos de predictis(9) et non reperto per ea que hucusque viderunt dictum Commune Mutiliane esse de comitatu(10) vel distrectu Florentie vel de loco sub dicta lege comprehenso et cupientes neminem absque causa vel iniuxte(11) molestare, premisso etc. vigore eorum officii(12) et omni modo etc. deliberaverunt dictam(13) capturam seu gravationem factam ad petitionem dictorum operariorum de dicto Communi Mutiliane revocandam esse et ipsam revocaverunt et dictam fideiussionem per dictum Commune prestitam pro predictis liberandam esse ipsamque et fideiussorem liberaverunt; et dictum Commune Mutiliane vel ipsius Communis homines et persone vel aliquis eorum propterea gravari vel modo aliquo molestari in persona vel bonis non debere pro predictis, et quod non gravetur vel molestetur nisi per ipsos operarios vel eorum in officio subcessores fuerit aliud et seu aliter provisum, deliberatum et spetialiter declaratum.
NOTES: 1 "absentibus ... collegiis": aggiunto sopra rigo e in margine con richiamo nel testo.
2 Segue "per precessores de" depennato.
3 Segue "Mult-" depennato.
4 Segue "quic-" depennato.
5 "de civitate ... Florentie" aggiunto in margine con richiamo nel testo.
6 Segue "aliquam inmu-" depennato.
7 Così nel testo per "taxationem".
8 Aggiunta interlineare.
9 "de predictis": aggiunta interlineare con richiamo nel testo.
10 Segue depennato "Florentie".
11 Aggiunta interlineare con richiamo nel testo.
12 "vigore ... officii" aggiunta interlineare con richiamo nel testo.
13 Segue "fideiu-" depennato.
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairNiccolò di messer Donato stairBarbadori  - stairoperaio
stairJacopo di Niccolò stairRiccialbani  - stairoperaio
 - stairfideiussore catturato
stairPLACES: stairModigliana (di Romagna)
stairINSTITUTIONS: stairComune di Modigliana
stairComune di Firenze
Guided research
stairFINANCES:
stairgraces
References
stairCHRONOLOGICAL: 1377
Analysis: mh
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore