space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201079.026vavedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1421 settembre 17
stairREGESTO: stairCancellazione di debito di gabella dei beni già pagata nel comune di ubicazione dei beni stessi.
FONTE:
AOSMF stairII 1 79 stairc. 26v a deliberazioni
stairTITOLO: stairFiliorum ser Miccaelis Campane et nepotum
stairTESTO:
    Item intellecto et cognito prout asseruerunt qualiter filii et ser Miccael et Nannes del Campana de Sancto Gaudentio cives florentini prestantiati in vexillo Ferze civitatis Florentie et quibus imposita fuit(1) gabella pro eorum bonis in comitatu Florentie existentibus in vexillo predicto et etiam per errorem ut creditur(2) pro gabella predicta descripti fuerunt debitores in Communi Sancti Gaudentii predicti, in quo Communi dicta bona(3) posita sunt et sita; et qualiter ad computum Communis Sancti Gaudentii predicti dicta quantitas dicte eorum gabelle descripta fuit et ipsi Communi et in ipso Communi predicti ser Miccael et Nannes persolverunt et postea ipsum Commune solvit una(4) et in totum pro omnibus(5) in dicto Communi bona habentibus, quibus videlicet descripta fuit in ipso Communi, camerario tunc dictarum gabellarum pro Communi Florentie; et ad presens reperiuntur dicti ser Miccael et Nannes pro dictis gabellis descripti in debitores, quod quidem potius errore seu inadvertentia processisse iudicaverunt quam alia causa, et intellecta postulatione eis facta pro parte filiorum et heredum dicti ser Miccaelis et Nannis super correctione dicti erroris, volentes eisdem iustitiam ministrare, servatis servandis ut supra deliberaverunt quod quantitas soluta per eos in Communi Sancti Gaudentii predicto pro dictis bonis ut supra dicitur admictatur eis ad computum pro bene soluta; et vigore talis solutionis detrahi et cancellari possit de summis prestantiarum eorumdem per me notarium infrascriptum(6) tantumdem quantum fuit per eos solutum pro gabella predicta in Communi Sancti Gaudentii predicto licite et inpune. Et scribatur lictera Communi Sancti Gaudentii quod non gravetur ad restitutionem dicte gabelle recepte ab eisdem non obstante in contrarium scriptis.
NOTE: 1 Segue depennato "eis".
2 Segue depennato "g-".
3 "b" corretto su "p".
4 Segue depennato "cum aliis".
5 Segue depennato "i-".
6 "Dinum Cole".
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairfigli e eredi di ser Michele di stairCampana da stairSan Godenzo  - stairdebitori
stairfigli e eredi di Nanni stairCampana da stairSan Godenzo  - stairdebitori
 - staircamarlingo della gabella di beni
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairLUOGHI: stairSan Godenzo
stairISTITUZIONI: stairComune di San Godenzo
stairComune di Firenze
stairgonfalone della Ferza
Ricerca guidata
stairFINANZE:
stairgabella dei beni
stairprestanze
stairPERSONALE:
stairaltre menz. - interni
stairDino di Cola, notaio dell'Opera - deve cancellare gabella beni già pagata
Analisi: gb
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore