space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201073.001cvedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1418 aprile 11
stairREGESTO: stairRimborso di pagamento indebito di tassa dei prestatori.
FONTE:
AOSMF stairII 1 73 stairc. 1-1v c deliberazioni
stairTESTO:
    Supradicti operarii Opere Sancte Marie del Fiore maioris ecclesie florentine insimul congregati pro eorum offitio exercendo ut eorum moris est in loco eorum solite residentie, absente domino Raynaldo Iannozi(1) et Lapo Iohannis Nicolini ipsorum collegis,(2) premisso, fatto et celebrato solenni et secreto scrutinio et inter eos ottento partito ad fabas nigras et albas, secundum ordinamenta Communis Florentie et eorum offitii, omni modo, via et iure quibus magis et melius potuerunt, providerunt, ordinaverunt, stantiaverunt et deliberaverunt quod(3) Iohannes Silvestri de Popoleschis camerarius dicte Opere possit, teneatur et debeat dare et solvere et det et solvat libere, licite et inpune et absque eius preiudicio vel gravamine de quacumque pecunia dicte Opere ad eius manus perventa(4) et pervenienda(5) hocaxione dicti sui offitii camerariatus infrascrittis hominibus et personis infrascrittis de causis(6) infrascrittas quantitates pecunie et primo videlicet:
    Donato olim Stefani de Enpulo vocato Fattorino feneratori, qui deposuerat die sexto ottubris 1412 in manibus Verii Andree de Rondinellis tunc camerarii Opere predicte pro eius taxa feneris anni 1390 et anni 1394 et anni 1395 et anni 1396(7) pro quibus apparebat obligatus Opere ad rationem denariorum sex pro libra suprascrittarum suarum tassationum florenos otto et libras duas f.p., qui otto floreni et libre duo missi fuerunt ad introitum dicti Verii camerarii die decimo ottubris dicti anni 1412; //et nichilominus quia dictus Donatus et alii feneratores litigabant cum Opera et operariis dicte Opere et dicebant non debere solvere pro ipsorum taxationibus feneris dictos denarios sex pro libra, dictus Donatus descrittus fuit creditor Opere in dictis otto florenis et libris duabus in libro Opere signato due RR debitorum et creditorum Opere a c. 65(8) et viso quod in anno Domini ab eius incarnatione millesimo quadringentesimo duodecimo et die vigesimo mensis decembris dicti anni operarii Opere predicte absolverunt et asolutos esse voluerunt feneratores et qui ad usuram mutuaverunt de ipsorum taxationibus et maxime ab anno millesimo quadringentesimo ottavo usque ad annum 1378, ideo stantiaverunt dicto Donato dictos otto florenos et libras duas f.p.(9) f. 8 l. 2
NOTE: 1 "domino Raynaldo Giannozi de Gianfigliazis".
2 Desinenza corretta da "-iis".
3 Segue depennato "ser".
4 Segue depennato "-s".
5 Segue depennato "-s".
6 Segue depennato "et primo".
7 Segue depennato "pro quibus apparet inb-".
8 Il numero della carta è aggiunto in margine con richiamo nel testo; "65" corretto su "49" depennato.
9 In margine: "Confessus die duodecimo aprilis 1418".
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairRinaldo di Giannozzo stairGianfigliazzi, messer   - stairoperaio
stairLapo di Giovanni stairNiccolini  - stairoperaio
stairGiovanni di Salvestro stairPopoleschi  - staircamarlingo
stairDonato di Stefano da stairEmpoli stairFattorino  - stairprestatore creditore
stairVieri d'Andrea stairRondinelli  - staircamarlingo
 - stairprestatori
Ricerca guidata
stairFINANZE:
stairaltre
tassa di usura 1390, 1394, 1395, 1396
stairCOSE NOTABILI:
stairaltre
lite per la tassa dei prestatori
Riferimenti
stairDOCUMENTARI: stairLibro creditori e debitori RR, c. 65
stairCRONOLOGICI: 1412 ottobre 6
  1412 ottobre 10
  1412 dicembre 20
  1378 - 1408
  1390
  1394
  1395
  1396
Analisi: gb
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore