TESTO:
|
Operarii suprascripti, absentibus tamen dictis domino Rainaldo et Lapo(1) eorum collegis, omni modo etc. locaverunt etc. Ferro Mattei et Bartolo Marci fornaciariis de Campi, dicto tamen Ferro absenti et dicto Bartolo ibidem presenti et pro se et dicto Ferro, pro quo de rato et rati(2) habenti, promisit etc. conducenti,(3) quinquaginta sex milia quadronum(4) de terra cotta quos(5) facere et conducere restant Operi de quadam locatione sive conducta alias per dictos operarios vel eorum precessores eis facta de quingentis milibus quadronum,(6) de quibus conduxerunt Operi(7) quadraginta(8) quattuor milia, cum pactis, modis et conditionibus de quibus constat et apparet in libro Operis signato sive vocato ricordanze et deliberationi a c. 81 manu Simonis de Filicaria, tunc provisoris dicti Operis; et quia quadroni(9) quadraginta quattuor milia(10) quos ipsi miserunt Operi de dicta summa, ut supra dicitur, non fuerunt illius mensure et qualitatis prout promiserunt, deliberaverunt quod dicti Ferrus et Bartolus perdant pro quolibet miliario dictorum quadraginta quattuor milium per ipsos iam missorum soldos triginta f.p., pro quolibet miliario, ita quod ubi debebant habere de quolibet miliario bene facto libras viginti f.p., ipsi habeant et habere debeant libras decem octo et soldos decem f.p. et non ultra. Et de fiendis si facient prout promiserunt, habeant et habere debeant, pro quolibet miliario dictorum quinquaginta sex miliarium quos facere restant de dicta locatione quingentorum milium, libras viginti f.p., quos fecisse et conduxisse dicto Operi promiserunt hinc ad per totum mensem augusti anni MCCCC decimi noni, sub pena per dictos operarios eis aufferenda etc., cum hoc tamen quod si aliqua gabella de novo indiceretur super dictis quadronibus, quod dicta gabella solvi debeat expensis Operis etc.(11)
|
|