Pagamento del valore di un casolare ed orto preso in uso e delle spese sensali e di gabella.
FONTE:
AOSMF
II 1 74
c. 34
a
stanziamenti
TESTO:
Operarii suprascripti insimul ut et ubi supra congregati, absente tamen dicto Sandro(1) eorum collega, causa, modo et forma suprascriptis deliberaverunt et stantiaverunt etc. quod Filippus domini Blaxii de Guasconibus ad presens camerarius dicti Operis de quacumque pecunia dicti Operis ad eius manus perventa et seu pervenienda in dicto eius officio camerariatus det et solvat et dare et solvere possit ac etiam teneatur et debeat libere, licite et impune et absque aliquo eius preiudicio vel gravamine infrascriptis hominibus et personis infrascriptis de causis infrascriptas quantitates pecunie, videlicet:
Ugoni Bartolomei de Allexandris de Florentia in mutuum et quos tenere debet quantum Opus tenebit casolare et ortum dicti Ugonis florenos trecentos auri pro vero et primo costo dicti casolaris et orti et florenos viginti(2) auri,(3) quos solvit pro gabella dicti casolaris et aliis expensis sensalis etc,.(4) in totum florenos trecentos viginti(5) f.p.(6)