space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201075.017avedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1419 aprile 6
stairREGESTO: stairBalia a due operai per sovrintendere ai lavori per l'abituro del Papa ad eccezione delle scale.
FONTE:
AOSMF stairII 1 75 stairc. 17 a deliberazioni
stairTESTO:
    Operarii suprascripti insimul(1) in cappella Sancti Niccolai de via Scalarum in Sancta Maria Novella pro eorum officio exercendo collegialiter adunati, absente tamen dicto Gherardo(2) eorum collega, eligentes primo et ante omnia dictam cappellam et locum pro loco eorum residentie ad infrascripta maxime peragendum etc., causa, modo et forma suprascriptis deliberaverunt etc. quod
    Iohannes Honofrii Bischeri et
    Iacobus Vannis de Vecchiettis
duo ex dictis operariis habeant et habere intelligantur totam illam auctoritatem et baliam circa laborerium habituri summi pontificis in Sancta Maria Novella quam habet totum dictum eorum officium,(3) excepto solum quod in scalis non possint vigore predictorum se aliqualiter intromictere etc. Et omnia et singula in predictis et circa predicta et toto dicto laborerio et habituro exceptis dictis scalis possint facere, providere, deliberare et stantiare, tam in ordinando dictum laborerium et ipsum hedificando quam in fieri faciendo quam etiam in declarando quod et quantum magistri, tam lapidum quam lignaminum, qui laboraverunt et seu laborabunt in dicto laborerio et seu pro dicto laborerio et alii quicumque, tam furnaciarii quam quicumque alii qui quacumque de causa pro predictis aliquid recipere deberent ab Opere, recipere et habere(4) debeant a dicto Opere, quam etiam in stantiando et eis et cuilibet eorum solvi faciendo per camerarium dicti Operis. Et quod omnia et singula fienda, providenda, deliberanda, ordinanda et stantianda per eos in predictis et circa predicta et quodlibet predictorum exceptis dictis scalis valeant et teneant et observari et executioni mandari possint et debeant per quoscumque, tam camerarium quam notarium et seu provisorem et capomagistrum dicti Operis quam per alios quoscumque, ac si facta, provisa, deliberata, ordinata et seu stantiata fuissent per officium dictorum operariorum eaque omnia et singula per eos fienda etc. ex nunc prout ex tunc et ex tunc prout ex nunc approbaverunt et confirmaverunt et firma et stabilita esse voluerunt et mandaverunt etc.
NOTE: 1 Segue depennato "ut et ubi".
2 "Gherardo Mattei Doni".
3 Segue depennato "et omnia".
4 Aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairGherardo di Matteo stairDoni  - stairoperaio
stairGiovanni d'Onofrio stairBischeri  - stairoperaio
stairJacopo di Vanni stairVecchietti  - stairoperaio
 - stairmaestri di pietra
 - stairmaestri di legname
 - stairfornaciai
 - staircamarlingo
 - stairnotaio dell'Opera
 - stairprovveditore
 - staircapomaestro
 - stairmaestro
stairLUOGHI: stairFirenze, via della Scala
stairFirenze, popolo di Santa Maria Novella
stairFirenze, cappella di San Niccolò di via della Scala
Ricerca guidata
stairPERSONALE:
stairaltre menz. - interni
GRUPPO - balia per gestione lavori abituro Papa
stairDESTINAZIONI:
stairSanta Maria Novella
abituro del Papa - balia per gestione lavori
abituro del Papa, scale - non comprese nella balia per lavori
stairOGGETTI:
stairelementi architetton.
scale
Analisi: ls
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore