space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201077.007vavedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1419/20 gennaio 16
stairREGESTO: stairDivieto di gravamento per debito di gabella dei beni già pagata e correzione di errore.
FONTE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 7v a deliberazioni
stairTESTO:
    Item(1) intellecto Lazero Agustini Giunte vexilli Ferze asserente sub nomine dicti Agustini patris sui fuisse descriptus quoddam(2) podere positum in populo Sancti Christofani a Viciano per extimum florenorum viginti auri, ut patet in libro predicto c. 59, et postea in margine dicti libri nomen ipsius Lazeri et Laurentii eius fratris et postea nomen dicti Laurentii cancellatum; ac etiam intellecto qualiter ipsum podere fuit et est in certo libro descriptum sub nomine dicti Laurentii et quod sic veritas est ipsum podere dicti Laurentii fuisse et esse et ipsum Laurentium solvisse pro quantitate sibi inposita tam pro bonis predictis, quam etiam pro bonis que sua non erant et que postea ab eius computo remota fuere prout patet in libro vexilli Ferze predicto c. 59, et(3) propterea restasse ipsum Laurentium pro bonis ad que tenebatur de iure solvere tantummodo quantum pro(4) anno primo ulterius debitum solvit et tamen continue molestantur, quare partita accensa remansit pro dicto resto; et volentes quam melius potuerunt eisdem Laurentio et Agustino(5) iustitiam ministrare, servatis servandis ut supra declaraverunt predictum Laurentium dicte Opere pro tribus annis pro dictis bonis solvisse totum id ad quod tenebatur et in nicchilo pro ipso podere et bonis teneri; et quod in margine dicti libri actetur per me notarium infrascriptum(6) licite et inpune ita et taliter quod de cetero veritas appareat et gravari non possint personaliter vel in bonis etc.
NOTE: 1 Segue depennato "deliberaverunt ut supra quod".
2 Segue depennato "bo-".
3 Segue depennato "postea".
4 Segue depennato "anni".
5 Segue depennato "mi-".
6 "Dinum Cole".
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairLazzaro d'Agostino di Giunta
stairAgostino di Giunta padre di Lazzaro
stairLorenzo fratello di Lazzaro d'Agostino
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairLUOGHI: stairViciano, San Cristofano
stairISTITUZIONI: stairgonfalone della Ferza
Ricerca guidata
stairFINANZE:
stairgabella dei beni
stairPERSONALE:
stairaltre menz. - interni
stairDino di Cola, notaio dell'Opera - corregge errore
Riferimenti
stairDOCUMENTARI: stairLibro del gonfalone della Ferza, c. 59
Analisi: ls
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore