space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201077.076cvedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1420 giugno 15
stairREGESTO: stairAllogagione di condotta di calcina di pietra di alberese senza ciottoli con anticipo di pagamento.
FONTE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 76-76v c allogagioni
stairTESTO:
    Nobiles et prudentes viri
    Filippus domini Blaxii de Guasconibus et
    Iohannes Dominici de Giugnis
cives florentini duo ex operariis dicte Opere et pro et vice et nomine ipsius Opere et vigore commissionis eis facte per eorum officium, protestatione tamen per eos premissa quod per infrascripta vel aliquod eorum non intendunt nec volunt se obligare sed dumtaxat dictam Operam et(1) eius bona, emerunt ab Antonio Vannozi fornaciario ad Pontem Eme presente et vendente modo infrascripto modia quingenta quadraginta calcine de lapidibus cave alberesis sine aliquibus ciottolis conducenda per eum propriis sumptibus //ad ipsam Operam hoc modo, videlicet quolibet mense modia viginti exceptis tribus mensibus cuiuslibet anni, videlicet mensis decembris, ianuarii et februarii,(2)in tempore trium annorum proxime futurorum initiandorum die primo mensis agusti proxime futuri pro pretio et nomine pretii librarum trium et soldorum sex quolibet modio integre eidem persolvendos; et si contingeret gubernatores dicte Opere ipsam calcinam non velle, non teneantur ipsam accipere; et nichilominus ipse Antonius non teneatur pro mensibus quibus ipsem nollent dare sed solummodo dare pro dictis novem mensibus modia viginti pro mense quolibet; et si ipse Antonius deficeret in mictendo ipsa(3) viginti modia prout super tenetur, operarii possint(4) emere calcinam ad sufficientiam dicti defectus et quid plus costaret ponere ad computum dicti Antonii et per ipsum Antonium de suo proprio persolvatur; et debent ac etiam teneantur operarii predicti de pecunia dicte Opere mutuare libras quadringentas, de qua quantitate excomputare possit et teneatur quolibet mense de calcina danda per eum libras quindecim f.p. usquoque integre excomputaverit ipsam summam, exceptis suprascriptis tribus mensibus(5) pro quibus nil excomputare teneatur; et de predictis ydonee ipse Antonius teneatur penes dictos operarios sive notarium dicte Opere pro ipsa Opera satisdare.(6)
NOTE: 1 Segue depennato "eorum".
2 Segue depennato "durante".
3 Desinenza corretta.
4 Segue depennato "prop-".
5 Segue depennato "in".
6 Segue spazio bianco fino alla fine della carta e per le successive tre carte.
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairFilippo di messer Biagio stairGuasconi  - stairoperaio
stairGiovanni di Domenico stairGiugni  - stairoperaio
stairAntonio di Vannozzo  - stairfornaciaio a Ponte a Ema
 - stairnotaio dell'Opera
stairLUOGHI: stairPonte a Ema
Ricerca guidata
stairMATERIALI:
stairacquisti - terrei
calcina di pietra di alberese senza ciottoli - allogagione
Analisi: ls
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore