 |
 |
 |
DOCUMENTO: |
o0201078.007b | vedi immagine |
 |
I. Trascrizione testo e dati essenziali |
|
DATA:
|
1420/1 gennaio 31 |
REGESTO:
|
Autorizzazione al provveditore ad allogare fornitura di calcina per cinque anni.
|
FONTE:
|
AOSMF |
II 1 78 |
c. 7-7v |
b |
deliberazioni |
|
TESTO:
|
Operarii Opere supradicte invicem in loco eorum audientie more solito in sufficienti numero congregati, absente tamen domino Raynaldo de Albizis eorum collega,(1) intellecto qualiter necesse est super calcina conducenda et(2) emenda ad ipsam Operam provideri(3) et qualiter prout eis assertum fuit Giulianus Pauli Benedicti populi Sancti Frediani et Vester olim ...(4) cum ipsa Opera et eorum officio certas calcine facerent conductas qui presentialiter non existunt, //premisso et facto inter eos solepni et secreto scruptinio ad fabas nigras et albas et obtento partito secundum ordinamenta, providerunt atque deliberaverunt quod Paulus Soldi Soldini provisor dicte Opere possit sibique liceat conducere et pacisci pro calcina emenda et habenda durante tempore quinque annorum initiandorum die primo mensis martii proxime futuri et ut sequitur finiendorum, habendo quolibet mense(5) cuiuslibet anni dictorum quinque annorum modia triginta calcine de lapidibus cave tantum et non ciottolis pro pretio librarum trium soldorum otto quolibet modio, non intelligendo de mensibus decembris, ianuarii et februarii cuiuslibet anni, et promictere sibi mutuum florenorum ducentorum quos excomputare debeat pro rata cuiuslibet mensis, et cum promissione de satisdatione prestanda per ipsum Iulianum et approbanda per eorum officium; et cum condictione quod in quocumque termino ipse Iulianus deficeret ipsam calcinam mictere, suis sumptibus et expensis emit(6) possit per ipsam Operam pro pretio quo costabit.
|
|
NOTE: |
1 Segue depennato "pre-".
2 Aggiunto nell'interlinea.
3 Segue depennato "et que premisso et f-".
4 Spazio bianco per il patronimico; segue depennato "al-".
5 Segue depennato "de".
6 Così nel testo.
|
RAPPORTI: |
La fideiussione relativa si trova nello stesso bastardello: O0201078.083c.
|
Trascrizione:
|
gb
|
 |
II. Analisi del documento | |
Indici |
|
NOMI E QUALIFICHE:
|
Rinaldo Albizzi, messer
- operaio
Giuliano di Berto di Benedetto
- fornaciaio
Vestro
- fornaciaio
Paolo di Soldo Soldini
- provveditore
|
LUOGHI:
|
Firenze, popolo di San Frediano
|
Ricerca guidata |
|
PERSONALE:
|
altre menz. - interni |
|
|
MATERIALI:
|
acquisti - terrei |
calcina di pietre di cava |
|
altre menz. - terrei |
calcina di ciottoli - da non acquistare |
|
|
Riferimenti |
|
CRONOLOGICI:
|
1420/1 marzo 1 - 1424/5 febbraio 28 |
Analisi:
|
gb
|