Item intellecto qualiter utile est pro dicta Opera et qualiter prout asseruerunt necessarium(1) introytus camerariorum et notariorum olim novarum gabellarum et prestantiarum earumdem riscontrare et si quid eroris esset commissum corrigi et emendari //et alia fieri de quibus infra fiet mentio spetialis, deliberaverunt quod infrascripti quattuor cives florentini ponantur ad partitum inter eos, quorum nomina ista sunt, videlicet:
|
Curradinus ...(2) de Alamannis
|
Pierus ser Nofrii de Biffolis
|
Matteus magistri Falconis et
|
Gentile ...(3) de Vicedominis,
|
et quilibet eorum de per se; et illi duo ex eis, qui in eorum partito habebunt plures fabas nigras, obtinendo tamen partitum per duas partes vel ultra, intelligantur esse et sint electi et legiptime deputati in rationerios(4) dicte Opere ad ea omnia et singula faciendum de quibus in commissione sibi fienda fiet mentio spetialis.
|
Postquam scruptinati fuerunt ipsis(5) omnes quattuor, quorum quilibet habuit fabas nigras ad pedem nominis cuiuslibet describendum, videlicet:
|
Curradinus predictus fabas nigras tres, albas duas
|
Pierus predictus fabas tres nigras, duas albas
|
Matteus predictus fabas nigras duas, albas tres et
|
Gentile predictus tres albas et duas nigras.
|
Et tamquam plures fabas habentes electi remanserunt et fuerunt predicti
|
Curradinus de Alamannis et
|
Pierus de Biffolis.
|