|
|
|
DOCUMENTO: |
o0201079.027vc | vedi immagine |
|
I. Trascrizione testo e dati essenziali |
|
DATA:
|
1421 ottobre 1 |
REGESTO:
|
Provvedimento per garantire in tempo di vendemmia riscossioni di debiti, assegnazioni di termini e pagamenti.
|
FONTE:
|
AOSMF |
II 1 79 |
c. 27v-28 |
c |
deliberazioni |
|
TESTO:
|
Operarii Opere supradicti invicem(1) more solito in sufficienti numero congregati in apotheca filiorum Barne de Aglis, intellecto et cognito tum occasione vendemie tum etiam aliis pluribus de causis ipsi operarii pro eorum officio exercendo difficiliter et raro congregantur, non vident de proximo congregari posse, quia maior pars eorum in villis quasi continuam faciunt residentiam quod quidem in dedecus(2) est officii eorumdem et dapnum etiam eorum qui cum Opera negotium habent aliquale; et rustici et etiam alii(3) qui ad civitatem veniunt differunt expediri, quod quidem etiam in dapnum grave est eorumdem absque alterius utilitate, et volentes ad presens prout fieri potest providere, premisso et facto inter eos solepni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum ordinamenta providerunt atque deliberaverunt quod //propositus dicti officii tam presens quam futurus una cum quocumque ex sociis possint eisque liceat(4) cuicumque communi et populo ac etiam singulari persone debitori dicte Opere quacumque de causa terminum statuere et adsignare ad solvendum id ad quod dicto tempore tenetur et obligatus est duraturum uno mense ad plus initiando die dicti termini adsignandi, que commisio et seu auctoritas duret hinc ad per totum mensem presentem et non ultra, dummodo qui terminum recipiet statim satisdet per fideiussorem ydoneum de solvendo in termino predicto sibi adsignando et non aliter.
|
Item possint ut supra stantiare et deliberare quod camerarius dicti officii tam presens quam futurus de pecunia dicti sui camerariatus possit et teneatur et debeat solvere et satisfacere cuicumque loco,(5) communi, societati, universitati vel private persone a dicta Opera recipere debenti illam quantitatem seu quantitates et pro illis causa seu causis de quibus et prout et sicut eidem(6) proposito cum aliquo ex sociis videbitur et placebit durante tempore predicto.
|
|
NOTE: |
1 "in loco eorum audentie".
2 Parola su macchia d'inchiostro.
3 "et etiam alii" aggiunto in margine con richiamo nel testo.
4 Aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
5 Segue depennato "et".
6 Parola corretta da "eisdem" con "-s-" depennato; segue depennato "et".
|
Trascrizione:
|
gb
|
|
II. Analisi del documento | |
Indici |
|
NOMI E QUALIFICHE:
|
figli di Barna Agli
- preposto
- compagno del preposto
- debitori
- fideiussore
- camarlingo
|
LUOGHI:
|
Firenze, bottega dei figli di Barna Agli
Firenze, campagna
|
ISTITUZIONI:
|
comuni (del contado)
popoli (del contado)
|
Ricerca guidata |
|
FINANZE:
|
non specificate |
|
|
PERSONALE:
|
altre menz. - interni |
|
|
Analisi:
|
gb
|