space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201079.038vdvedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1421 ottobre 31
stairREGESTO: stairRiduzione di debito con termine di pagamento al Ciuffagni per statua di profeta non finita e allogata a Donatello e Giovanni di Bartolo.
FONTE:
AOSMF stairII 1 79 stairc. 38v-39 d deliberazioni
stairTESTO:
    Item intellecto Bernardo ...(1) Ciuffagni asserente qualiter iam sunt anni quinque vel circa sibi locata atque concessa fuit ad incidendum et(2) perficiendum unum figuram marmoris sub nomine cuiusdam prophete et pro ipsa sibi tradita fuit lapis marmorea ipsamque incepit et in certa parte laboravit et fecit, et postea occurrente sibi casu de civitate Florentie descessit, ipsa figura derelicta inperfecta,(3) et pro parte solutionis laboris iam in ipso Opere missi recepit et habuit florenos auri quadraginta duos; et qualiter iam est annus vel circa fuit ipsa figura seu lapis marmoreus ad perficiendum locata Donato Niccolai(4) Betti Bardi et Iohanni Bartoli scultoribus et, ipso Bernardo nec alio pro eo primo monito sed totaliter inscio, fuit labor missus per ipsum missus(5) in dicto laborerio extimatus ad instantiam(6) operariorum dicte Opere esse pretii florenorum XVIIII 2/3 et non plurium et in dicta extimatione unuscumque(7) processit(8) valde defraudatus atque dapnificatus, quod quidem ultra dapnum sibi cedit in dedecus et vilipendium; et satis comprehendi potest sic esse causa pro labore iam passo sibi fuerit stantiata quantitas florenorum XLII et postea extimatus minus medietate finaliter concludens quod taliter provideatur quod indepnis conservetur et sibi iustitia ministretur et ipso casu //cum diligentia pluries examinato et discusso, servatis servandis secundum ordinamenta deliberaverunt (quod) provisor dicti officii et Opere in loco in quo ipse Bernardus descriptus est pro debitore dicte Opere pro residuo dictorum florenorum XLII deductis dictis florenis XXI(9) 2/3(10) sibi debitis secundum extimationem factam, ponat et describat ipsum Bernardum recipere debere pro residuo et complemento solutionis sui laboris in dicta figura missi et seu Operam predictam sibi Bernardo debere occasione predicta florenos auri quindecim et taliter actari(11) et describere quod pro tota quantitate predicta in qua propterea dictus Bernardus est debitor descriptus in libris dicte Opere solummodo descriptus et debitor remaneat in florenis quinque et non pluribus; et ad sic solvendum florenos quinque eidem Bernardo terminum statuerunt hinc ad annum proxime futurum, satisdando tamen de solutione facienda in termino predicto; declarantes ipsum ad maiorem quantitatem solvendum pro dicta causa minime teneri sed cancellari debere per provisorem dicte Opere in quocumque libro et loco opportuno licite et inpune.
NOTE: 1 Spazio bianco per circa una parola.
2 Ripetuto nel testo.
3 Segue depennato "Et qualiter".
4 Desinenza corretta.
5 Così nel testo, ripetizione.
6 Segue depennato "ipsorum".
7 Lettura probabile di parola abbreviata.
8 Segue depennato "to-".
9 Corretto da "XXII".
10 Corretto da "1/3".
11 Desinenza corretta da "-re".
stairRAPPORTI: stairLa fideiussione relativa si trova nello stesso bastardello: stairO0201079.087ve.
stairBIBLIOGRAFIA: stairPoggi 1909, n. 250.
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairBernardo stairCiuffagni  - stairdebitore
stairDonato di Niccolò di Betto stairBardi  - stairscultore
stairGiovanni di Bartolo  - stairscultore
 - stairprovveditore
stairLUOGHI: stairFirenze, fuori città
Ricerca guidata
stairOGGETTI:
stairsculture
figura incompiuta di profeta - stima per lavoro di stairBernardo stairCiuffagni, debitore
figura di profeta - allogagione a stairDonato di Niccolò di Betto stairBardi, scultore
figura di profeta - allogagione a stairGiovanni di Bartolo, scultore
stairMATERIALI:
stairaltre menz. - lapidei
marmo, figura di profeta - stima per esecuzione non finita
Analisi: gb
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore