space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201080.007vcvedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1421/2 gennaio 24
stairREGESTO: stairCorrezione di maggior debito di gabelle di bestie.
FONTE:
AOSMF stairII 1 80 stairc. 7v-8 c deliberazioni
stairTITOLO: stairAndree de Monte Viridi et aliorum
stairTESTO:
    Item viso qualiter in registro(1) mandrialium tertii anni carta 98 apparet descriptus debitor Andreas Iohannis de Monte Viridi(2) in libris LIIII pro gabella bestiarum 108 vaccinarum et quod hoc errore processit quia pro dictis eisdem bestiis Laurentius Salvetti in eodem libro carta 95 solvit quia pauciores erant, prout asseruerunt eis manifeste constare; et qualiter Antonius Giusti de Fabrica in dicto libro a carta 202 descriptus est debitor dicte Opere in libris quindecim pro gabella centum bestiarum minutarum, et intellecto prout asseruerunt quod dictus Antonius de quantitate bestiarum in descriptione contenta habuit et habebat tunc tempore solum et dumtaxat bestias(3) quadraginta et non plures de quo eis manifestum esse dixerunt et quod etiam per descriptionem dicte partite non clare patet ipsum habuisse quantitatem descriptam de qua supra fit mentio; et qualiter Gaddus Lencii de Laiatico descriptus est debitor dicte Opere in registro mandrialium secundi anni carta 187 inter alia in duabus partitis, videlicet in una pro centum pecudibus in libris XV et alia pro porcis LXV il libris tredecim f.p., et recepta fide prout asseruerunt ipsum Gaddum de dictis pecudibus habuisse dumtaxat(4) quinqueginta et de porcis habuisse dumtaxat triginta duos et non plures et sic eis clare constare dixerunt, et qualiter ipse Gaddus in dicto libro carta 165 pro centum pecudibus descriptus est debitor in libris quindecim f.p. et recepta fide prout asseruerunt //pecudes predicte fuisse dumtaxat(5) et non plures et sic eis dixerunt manifeste costare; et qualiter in dicto libro carta 186 sub descriptione nominis Checchi Gherardi de Vulterris descripti debitoris pro centum bestiis grossis in libris quinqueginta, in qua partita dicitur quod de ipsa summa 88(6) erant dicti Gaddi et Lambertini de Orciatico, et recepta etiam prout asseruerunt fidedigna dictas bestias fuisse dumtaxat quinqueginta duas et non plures, quarum 40 erant dicti Gaddi et Lambertini et duodecim dicti Checchi, servatis servandis ut supra declaraverunt suprascriptum Antonium Giusti habuisse dictas quadraginta bestias et non plures et pro ipsis solvere debere et non pro maiori et pro residuo quantitatis descripte posse et debere per me notarium infrascriptum(7) inpune et licite cancellari absque aliqua alia solutione facienda; et dictum Gaddum habuisse de narratis bestias minutas quinqueginta et porcos triginta duos et non plures et etiam in secunda partita centum pecudum fuisse et esse solum quinqueginta(8) et vacchas fuisse quadraginta et non plures et pro ipsis centum pecudibus in duabus partitis et XXX duobus porcis solvere gabellam debere et non pro pluribus et pro residuo ut supra posse et debere cancellari absque alia solutione facienda etc.; et dictum Andream de Monte Viridi dictas bestias supra in dicta partita(9) sibi descriptas non habuisse et solvere non debere quia ut supra dictum est solvit et posse et debere ut supra cancellari; et sic possit et debeat cuilibet eorum observari omni exceptione et contradictione reiectis.
NOTE: 1 Segue depennato "tertio".
2 "Iohannis de Monte Viridi" appare aggiunto dalla stessa mano nello spazio lasciato in bianco fino alla fine della riga.
3 Segue depennato "viginti", corretto in margine con richiamo nel testo in "quadraginta"..
4 Segue depennato "centum".
5 Così nel testo; numero di bestie mancante, ma presumibilmente di 50 come risulta dal proseguimento dell'atto.
6 Cifra corretta.
7 "Dinum Cole".
8 Segue depennato "et p-".
9 Parola con desinenza corretta con "-s" depennato.
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairAndrea di Giovanni da stairMonteverde  - stairdebitore
stairLorenzo di Salvetto
stairAntonio di Giusto da stairFabbrica
stairGaddo di Lenzo da stairLaiatico  - stairdebitore
stairChecco di Gherardo da stairVolterra  - stairdebitore
stairLambertino da stairOrciatico
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
Ricerca guidata
stairFINANZE:
stairgabelle
bestie vaccine
bestie minute
bestie grosse
stairPERSONALE:
stairaltre menz. - interni
stairDino di Cola, notaio dell'Opera - corregge tasse di bestie
Riferimenti
stairDOCUMENTARI: stairRegistro dei mandriali del terzo anno, cc. 95, 98, 202
stairRegistro dei mandriali del secondo anno, cc. 165, 186-187
Analisi: ls
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore