 |
 |
 |
DOCUMENTO: |
o0201080.033a | vedi immagine |
|
Citato in Studi:
|
Becattini, Selva
|
 |
I. Trascrizione testo e dati essenziali |
|
DATA:
|
1422 giugno 3 |
REGESTO:
|
Provvedimenti contro le bestie grosse che entrano nella selva, eccetto i buoi per il traino del legname e lettera ai Podestà di Portico e di Dicomano perché facciano bando.
|
FONTE:
|
AOSMF |
II 1 80 |
c. 33 |
a |
deliberazioni |
|
TITOLO:
|
Pena dapnum dantium in silva Opere
|
TESTO:
|
Item intellecto qualiter prout eis pluries assertum fuit in silva dicte Opere pro quampluribus de Comuni Cornioli et aliunde cum eorum bestiaminibus plures dapna tam in lignaminibus iuvenibus quam in eribagio(1) cotidie inferuntur,(2) quod quidem in non parvum dicte Opere dapnum cedit et redundat, volentes iuxta posse de remedio occurrere competente, servatis servandis ut supra providerunt atque deliberaverunt quod quicumque intrabit cum suis bestiis grossis seu bestias grossas inmictet in ipsam silvam positam in Alpibus Cornioli et que vulgariter dicitur in Campigna incurrat in pena soldorum viginti pro qualibet bestia grossa et vice qualibet, et pro qualibet in minuta que mictetur seu intrabit in ipsam silvam in pena soldorum quinque f.p. pro qualibet et vice qualibet; et pro qualibet turma bestiarum grossarum in pena librarum decem et pro qualibet turma de minutis in pena librarum quinque dominis ipsarum bestiarum pro vice qualibet aufferenda et dicte Opere applicanda; eo expresso quod turma bestiarum grossarum(3) et etiam minutarum intelligatur et sit bestiarum XXV et ab inde supra; et quod quilibet possit et sibi liceat contrafacientes accusare et notificare et habeat et habere possit et debeat quartam partem condepnationis inde sequende quantitatis, videlicet que ad manus camerarii dicte Opere effectualiter pervenerit. Eo tamen excepto quod predicta non intelligantur pro bobus tractorum lignaminis dicte silve(4) qui pro trahendo lignamina de dicta silva pro dicta Opera in ipsam silvam inducentur sed(5) inmictentur, sed intelligantur et sint domini ipsorum boum a tali pena exclusi et in presenti ordinamento non comprehensi.
|
Et quod scribatur lictera Potestati Portici et Decomani quod predicta faciant publice bapniri et notificari in locis publicis et consuetis dictarum potestariarum ne(6) propter ingnorantiam aliquis predictis penis afficiatur et rescribant.
|
Die XX iunii presentata fuit lictera pro parte Dominici Bonsignoris Potestatis Decomani continens quod sibi commissio fecit effectualiter executioni mandari.
|
|
NOTE: |
1 Parola corretta da eribsagio con "-s-" depennata.
2 Parola corretta da "inferm-" con "ferm-" depennato.
3 Segue depennato "intelligatur".
4 Segue depennato "et".
5 Così nel testo, probabilmente per "seu".
6 Parola con segno di abbreviazione depennato.
|
Trascrizione:
|
gb
|
 |
II. Analisi del documento | |
Indici |
|
NOMI E QUALIFICHE:
|
- camarlingo
- Podestà di Portico
Domenico Bonsignori
- Podestà di Dicomano
|
LUOGHI:
|
Corniolo, Alpe
Campigna
Portico
Dicomano
|
ISTITUZIONI:
|
Comune di Corniolo
Podesteria di Portico
Podesteria di Dicomano
|
Ricerca guidata |
|
DESTINAZIONI:
|
selva |
dell'Opera, Alpi di Corniolo detta di Campigna |
|
|
MATERIALI:
|
altre menz. - lignei |
legname giovane - danneggiato da bestie grosse |
|
|
Riferimenti |
|
CRONOLOGICI:
|
1422 giugno 20 |
Analisi:
|
ls
|