space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0202001.032avedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1426 maggio 11
  stair1426 giugno 17
stairREGESTO: stairLettera ai provveditori di Pisa per eleggere un notaio dei contratti; lettera al Capitano di Pisa per bando per la risoluzione dei contratti; lettere ai notai di Pisa e Firenze e al camarlingo di Pisa sulle norme da osservarsi.
FONTE:
AOSMF stairII 2 1 stairc. 32 a deliberazioni
stairTITOLO: stairProvisio facta super exactione testamentorum in civitate Pisarum et littere dirigende Capitaneo et provisoribus et camerario et notario pisano et notario florentino pro predictis
stairTESTO:
    Item prefati operarii simili modo et forma deliberaverunt quod scribatur una littera provisoribus civitatis Pisarum in hoc effectum, videlicet: quod teneantur et debeant eligere unum notarium pisanum et de civitate Pisarum qui vadat ad gabellam contractuum Communis Pisarum et omnia et quecumque testamenta que in dicta gabella invenerit facta et rogata ab anno Domini millesimo quadringentesimo sexto, quo tempore civitas Pisarum et eius comitatus venit sub dominio florentinorum, usque ad ultimam diem mensis aprilis proxime preteriti MCCCCXXXVI scribat et registret in quodam libro magno prefate Opere signato signo prefate Opere destinando ad presens per provisorem dicte Opere prefatis provisoribus, cum nomine et prenomine testatoris, anni, mense et diei rogati testamenti, cum institutione heredum prefati testatoris et cum nomine et prenomine notarii qui de dicto tali testamento fuit rogatus, et cum legatis factis dicte Opere; et si invenerit per testatores fuisse dicte Opere relictum minus soldis quadraginta seu nichil fuerit relictum, ponat et describat(1) soldos quadraginta, et si plus invenerit fuisse relictum dicte Opere illud plus quod invenerit, et quod postea(2) illi qui venient ad solvendum illud quod solvetur(3) per notarium sic electum mictatur ad introytum in quodam libro eidem destinando per Operam prefatam et per camerarium generalem Communis Pisarum pro Communi Florentie in dicta civitate Pisarum existentem recipiatur dicta quantitas pecunie et etiam mictatur per eum ad introytum in quodam alio libro sibi per Operam prefatam destinando; et ad hoc ut pecunia omnium legatorum factorum Opere dicto tempore exigatur deliberaverunt prefati operarii(4) simili modo et forma quod scribatur una littera Capitaneo civitatis Pisarum quod placeat banniri facere per civitatem Pisarum et per loca publica consueta dicte civitatis quod quicumque teneretur et obligatus esset solvere dicte Opere aliquam quantitatem pecunie alicuius testamenti facti ab anno MCCCCVI usque ad diem ultimam mensis aprilis anni MCCCCXXVI teneatur et debeat solvere generali camerario civitatis Pisarum pro Communi Florentie ibidem existenti infra unum mensem proxime futuri a die missi banni, numerando sub pena quarti pluris si non solveritur infra dictum tempus et quod realiter et personaliter non solventes et solvere tenentes gravabuntur; ac etiam eidem Capitaneo scribatur quod etiam banniri faciat quod omnes et singuli notarii cuiuscumque gradus et condictionis existerint qui fuissent rogati de aliquo testamento a die prima presentis mensis maii citra et in futurum rogabunt de aliquo cive pisano seu eius comitatu teneantur et debeant illi de civitate infra quindecim dies a die talis testamenti rogati numerando et illi de comitatu infra mensem a die talis testamenti rogati numerando scribere eorum propria manu in quodam libro magno signato signo Opere et prefatis provisoribus destinando ad presens per dictos operarios cum nomine et prenomine(5) testatoris anni, mensis et die testamenti rogati cum institutione heredum, cum legatis dicte Opere factis et cum nomine et prenomine notarii rogati de dicto testamento; et quod omnes et singuli heredes et solvere tenentes teneantur et debeant solvere infra quadraginta quinque dies a die mortis testatoris numerandos sub pena quarti pluris si infra dictum tempus non solverint;(6) ac etiam scribatur(7) una alia littera notario pisano et camerario generali pro Communi Florentie deputato in civitate Pisarum quod debeant ut dictum est mictere ad introytum omnes quantitates pecunie solvendas omnium testamentorum factorum ab anno MCCCCVI usque ad ultimam diem(8) mensis aprilis proxime preteriti MCCCCXXVI in libris destinandis provisoribus Pisarum, et si accideret quod aliquis allegaret se solvisse et mostraretur fidem solutionis propria manu illius cui solvit pro dicta Opera debeat talis notarius pisanus dictas fides infilzare et memoriam facere in una parte libri sui introytus, et dictum talem cancellare sine aliqua solutione de registro dicte Opere, et(9) pro eorum laborare notarius habeat pro qualibet partita soldos duos et camerarius soldum unum ultra illud quod solveretur dicte Opere; ac etiam scribatur una alia littera prefato camerario et notario florentino deputato pro Communi Florentie cum dicto camerario quod omnes quantitates pecunie solvende de quolibet testamento rogato a die prima mensis maii MCCCCXXVI, in quo mense sumus ad presens, citra et in futurum rogando teneatur mictere ad introytm quilibet in quodam libro Opere sibi destinando per prefatam Operam et(10) notarius teneatur registrare solutiones in libro magno Opere ubi sunt scripti pro debitoribus et pro eorum labore notarius possit accipere pro qualibet partita soldos duos et camerarius soldum unum et non plus, sub pena librarum viginti quinque f.p. eis de facto aufferenda et dicte Opere applicanda, et quod quolibet anno de mense maii per notarium rischontrentur omnia testamenta cum gabella contractuum prefate civitatis Pisarum, et illos notarios repertos non scripsisse in dicto libro Opere testamenta per eum rogata dicto tempore notarius florentinus teneatur et debeat ipsos gravari facere et per quemcumque rectorem dicte civitatis adscribendum in dicto libro dicta testamenta et penam incursam.
    Die XVII mensis iunii MCCCCXXVI prefati operarii receperunt unam litteram a Guidone de Machiavellis Capitaneo civitatis Pisarum scriptam sub die XII dicti mensis iunii per quam ex parte dictorum operariorum per bannitorem civitatis Pisarum fuisse missa dicta die bampna per civitatem Pisarum et in locis publicis dicte civitatis die XVIII mensis maii proxime preteriti.(11)
NOTE: 1 Segue depennato "ad".
2 Corretta su "posteat".
3 Segue depennato "mi-".
4 Parola con desinenza depennata e scritta di nuovo.
5 Precede lettera depennata.
6 Segue lettera depennata.
7 Parola con compendio depennato.
8 Precede lettera depennata.
9 Segue depennato "pro eorum n-" e "et" ripetuta.
10 Segue depennato "pro eorum".
11 Nel margine: "Relatio bampnorum factorum in civitate Pisarum".
Trascrizione: rb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE:  - stairprovveditori di Pisa
 - stairnotaio pisano
 - stairprovveditore
 - stairtestatore
staireredi di testatori
 - stairnotai che rogano testamenti
 - staircamarlingo generale del Comune di Pisa
 - stairCapitano di Pisa
 - stairnotai di ogni ordine e grado
 - staircamarlingo a Pisa per il Comune di Firenze
 - stairnotaio a Pisa per il Comune di Firenze
 - stairnotai che non registrano testamenti
 - stairdebitori
 - stairrettori di Pisa
stairGuido stairMachiavelli  - stairCapitano di Pisa
stairLUOGHI: stairPisa
stairPisa, contado
stairFirenze
stairISTITUZIONI: stairComune di Pisa
stairComune di Firenze
Ricerca guidata
stairNORME:
stairamministrazione
riscossione della gabella dei contratti
stairFINANZE:
stairgabelle
gabella dei contratti di Pisa
stairtestamenti
stairPERSONALE:
staircompensi - occasionali
notaio pisano - 2 soldi per lira riscossa
camarlingo a Pisa per il Comune di Firenze - 2 soldi per lira riscossa
notaio a Pisa per il Comune di Firenze - 1 soldo per lira riscossa
Riferimenti
stairDOCUMENTARI: stairLibro grande segnato col segno dell'Opera
stairCRONOLOGICI: 1406 - 1426 aprile 30
  1426 maggio 1
  1426 maggio 18
Analisi: ls
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore