TESTO:
|
Item prefati operarii audita quadam querimonia facta coram eis et eorum offitio per homines et personas Communis Pecciolis occaxione quorumdam gravamentorum factorum per nuntium et exattorem dicte Opere ad petitionem dictorum operariorum pro quibusdam(1) gabellis novis, prout apparet in rigistris mandrialium dicte Opere, et visis quibusdam pactis factis per Commune Florentie Communi Pecciolis tempore submissionis facte de castro(2) Pecciolis dicto Communi Florentie per quam apparet qualiter dictum Commune Pecciolis et eius homines et persone intelligantur exempti, liberi et immunes pro tempore decem annorum tunc proxime futurorum ab omnibus et singulis datiis, extimis, gabellis, prestantiis, oneribus et factionibus quibuscumque ordinariis et extraordinariis, realibus, personalibus et mixtis, et propterea non(3) possint nec debeant gravari, exigi vel molestari et quicquid contra fieret esset irritum et inane et de facto revocaretur, et visa quod tempore impositionis dictarum novarum gabellarum durabat tempus decenni dicte exemptionis, volentes igitur dicti operarii ius et iustitiam dicto Communi Pecciolis et eius hominibus et personis ministrare et pacta predicta inita et facta inter Commune Florentie et Commune Pecciolis servare, dato, misso, facto et celebrato inter eos solempni et secreto scruptineo et obtento partito, deliberaverunt, statuerunt atque ordinaverunt(4) omnes et singuli homines et persone dicti Communis Pecciolis sint et intelligantur exempti, liberi et immunes a dictis novis gabellis et ab omnibus et singulis descriptionibus dictorum(5) registrorum mandrialium, et quod notarius dicte Opere sine aliquo eius preiudicio et dampno possit et debeat ipsos capsare et cancellare de dictis libris et registris.
|
|