Nobiles viri
|
Bernardus domini Laurentii de Ridolfis(1)
|
Tomaxius Bartolomei de Corbinellis
|
Loysius Alexandri ser Lanberti
|
Iacobus Iohannis del Palagio
|
Bernabas Bartoli de Bischaris et
|
Simon Francisci de Filicaria
|
comsules Artis Lane civitatis Florentie et nobiles viri
|
Nuccius Benintendis de Solosmeis
|
Bernardus ser Lodovici Doffi
|
Iohannes domini Raynaldi de Gianfigliazis
|
Niccolaus Pieri Tomasi de Popoleschis
|
Bernardus(2) domini Iacobi de Salviatis et
|
Antonius Bartolomei de Ridolfis
|
operarii prefate Opere existentes omnes collegialiter congregati et cohadunati in loco residentie ipsorum operariorum pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absentibus aliis eorum collegis, servatis solempnitatibus opportunis deliberaverunt quod sacrista sacristie ecclesie maioris florentine et distributor capituli florentini et quilibet eorum non possint aliquo modo tam per viam directam quam per viam indirectam dare et(3) exhibere(4) cappellanis, quibus facta fuit(5) inhibitio de non dicendo missas(6) nec stando in claustro capituli per offitium ipsorum operariorum, aliquid de distributionibus capituli et ecclesie maioris et eius sacristie tam perventis quam perveniendis sine deliberatione et partito ipsorum offitiorum, et non aliter et secundum formam statutorum Artis Lane.
|