Operarii suprascripti insimul ut et ubi supra congregati, absentibus tamen dictis Tommaso(1) et Nerone(2) eorum collegis, causa, modo et forma suprascriptis deliberaverunt(3) etc. quod(4) Cencius Venturuccii de Prategli non gravetur pro gabella mandrialium nec eius fideiussor hinc ad per totum mensem maii proxime futuri, dummodo ad presens solvat pro parte libras triginta unam et fideiubeat sive satisdet de residuo etc.