Nobiles ac prudentes viri
|
Bonacursius Nerii de Pictis
|
Blaxeus Iacobi de Guaschonibus
|
Pierus Filippi domini Leonardi de Strozziis
|
Niccolaus Gentilis de Albiziis et
|
Georgius Pieri de Serraglis
|
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia existentes collegialiter congregati et coadunati in loco eorum eorum audientia pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absente tamen Nerio Francisci de Fioravantibus eorum in dicto offitio collegha, dato, misso, facto et celebrato inter eos solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito deliberaverunt, statuerunt atque ordinaverunt quod ex parte et mandato prefatorum operariorum per unum ex nuntiis dicte Opere notificetur, intimetur et ad memoriam deducatur omnibus et singulis infrascriptis et omnibus et singulis fornaciariis chalcis infrascriptis de causis ad observandum infrascripta infrascripto termino, videlicet:
|
Iohanni Antonii Puccii fornaciario Opere prefate quod(1) infra octo dies proxime futuros a die facti precepti solvat prefate Opere illud mutuum quod habuit a prefata Opera occaxione eius conducte finite, alias elapso dicto termino ipse et eius fideiussor gravabuntur realiter et personaliter;(2)
|
Bernardo Verii de Guadagnis quod per totum presentem mensem februarii conducat et seu conduci faciat illam calcem quam voluerit prefate Opere, et quod elapso dicto mense debeat infra otto dies februarii(3) restituisse et solvisse dicte Opere illud mutuum et illam quantitatem pecunie quam mutuo habuit Iohannes Venture fornaciarius a dicta Opera, vigore(4) eius conducte, alias elapsis otto diebus februarii, si aliud non deliberabitur, per prefatos operarios graventur ipse et(5) principalis realiter et personaliter;(6)
|
Omnibus et singulis fornaciariis quorum ipsorum conducte finient per totum presentem mensem februarii quod per totum dictum(7) mensem conducant et conduci faciant illud mutuum quod habuerunt a dicta Opera occaxione eorum conducte, et quod elapso dicto mense infra otto dies februarii a die precepti numerando debeant restituisse et solvisse dicte Opere quod tenebuntur occaxione dicte eorum conducte, alias dictis otto diebus elapsis ipsi et eorum fideiussores gravabuntur realiter et personaliter.(8)
|