Supradicti operarii invicem in loco eorum audientie pro eorum officio exercendo more solito congregati intellecto qualiter quamplures sunt dicti officii et Opere debitores qui cum ipsorum officio et opera cam(erarii) hactenus habuerunt et ad hunc habent, maxime pro infrascriptis et pro quantitatibus dictorum debitorum penes Migliorinum Tomasii Guidotti pro(1) Iacobo de Riccialbanis dicte Opere camerario substituto descripti sunt, et tamen partem eorum ab alia parte recipere debent tantumdem et seu recipere debuerunt et fuit eis stantiatum, et etiam maior pars eorum(2) continuo cum ipso officio et Opera laborant et conducant et alia agant dicte Opere necessaria et quibus opus erit quod satisfiat; et tamen rebus sic stantibus ad presens nisi aliter et maxime prout infrascribetur provideretur ratio dicte Opere in his que ad ipsos debitores pertinet videri et in saldo poni non posset, quia presens camerarius nullum ex ipsis debitoribus acceptare deliberat et penes dictum Migliorinum remanent et per consequens etiam penes eumdem creditores sunt etiam quamplures in maiori quantitate quam suprascripti debitores quos presenti camerario consignare non asserit nisi acceptis debitoribus infrascriptis; et propterea ratio dicte Opere manet indecisa et intricata; et volentes in predictis pro utilitate dicte Opere prout ad presens fieri potest providere, premisso et facto inter eos solepni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum ordinamenta vigore auctoritatis et potestatis eisdem competentis et omni modo, via et iure quibus melius potuerunt, providerunt et deliberaverunt quod Iohannes Andree Betti ad presens camerarius dicte Opere a dicto Migliorino olim camerario prefato acceptet,(3) summat et recipiat et ad sui presentis camerariatus computum ponat et describat infrascriptos debitores(4) et quemlibet eorum pro quantitate et summis infra penes nomina cuiuslibet eorum descriptis in debitores dicti officii et seu sui camerariatus et ab eis et quolibet eorum exigi faciat et seu scomputum fieri pro quantitate quas ipsi infrascripti recipere debent vel debebunt ad omnem requisitionem et voluntatem dicti(5) officii et seu ab(6) hodie in antea, sub pena et ad penam eidem presenti camerario librarum quingentarum f.p. pro quolibet quem non acceptabit et qualibet vice eidem aufferenda et dicte Opere applicanda.
|
Quorum debitores nomina et quantitates debitorum sunt he et hec, videlicet:(7)
|
Iacobus Paganucci de Pistorio
|
l. 280
|
Pierus Lupi carretterius
|
l. 2
|
Meus Tomasii piallator
|
l. 1 s. 10 d. 4
|
Bartholomeus Francisci(8) fornaciarius de Falli
|
l. 175
|
Iohannes Miccaelis piallator
|
l. 2 s. 1 d. 8
|
Pierus Iacobi piallator
|
l. 1 s. 4 d. 8
|
Amerigus Iohannis piallator
|
l. 0 s. 6 d. 8
|
Leonardus Pieri legnaiuolus
|
l. 7
|
Christofanus Leonardi et
|
Mazeus Nini de Pistorio
|
l. 35 s. 12
|
Iacobus Berti Canacci legnaiuolus
|
l. 9 s. 16
|
Checcus Zete carradore
|
l. 17 s. 16
|
Fede ...(9) carratterius
|
l. 1 s. 10
|
//(c. 15)
|
Bartholomeus Bartoli dicto Cagnano
|
l. 4
|
Franciscus Dini borsarii fornaciarius
|
l. 172 s. 19
|
Lucas Bonini fornaciarius
|
l. 80
|
Iacobus Iohannis Cammella renaiuolus
|
l. 61 s. 6 d. 10
|
Giulianus Antonii legnaiuolus
|
l. 1 s. 15 d. 7
|
Iacobus Sandri scribanus Sancte Marie Novelle
|
l. 38 s. 2
|
Laurentius Guidi fornaciarius
|
l. 46 s. 10
|
Marcus Giennai fornaciarius
|
l. 72 s. 7
|
Antonius Mattei Ferri fornaciarius
|
l. 5 s. 6 d. 2
|
Stefanus Francisci pictor
|
l. 30
|
Expense minute habitationis domini Pape
|
l. 214 s. 13 d. 8
|
Papus Andree legnaiuolus
|
l. 16 s. 5
|
Lapus Pagni de Fexulis
|
l. 30
|
Salvius Iohannis cavator
|
l. 109 s. 8 d. 10
|
Donatus Niccolai Betti Bardi
|
f. 5
|
Migliorinus Tomasii Guidotti
|
f. 5
|
Chimentus Tomasii carradore
|
l. 70
|
Bartolinus Cagnani carradore
|
l. 40
|
Bonaiuto Gherardi carradore
|
l. 44
|
Giunta Francisci carretterius
|
l. 2
|
Niccolaus Pieri domine Gherarde manovalis
|
l. 0 s. 10
|
Ambrosius(10) Niccolai manovalis
|
l. 3 s. 1 d. 1
|
Antonius Iacobi manovalis in II partitis
|
l. 9
|
Nannes Dominici dicto Nuccia imbiancator
|
l. 11
|
Vermiglius ...(11) et socii exactores
|
l. 83 s. 17
|
ser Laurentius ser Tomasii de Gambasso
|
f. 6 l. 127 s. 10
|
Salvius Iohannis cavator
|
l. 16
|
Dominicus Niccolai Quaglia
|
l. 15
|
Antonius Berti exactor
|
l. 44 s. 19
|
Manettus Ciaccheri exactor
|
l. 40 s. 1
|
Sander Ambroxii,
|
Vermiglius et
|
Fermalpunto
|
l. 12
|
Opera Sancte Marie del Fiore pro pignoribus
|
l. 152 s. 10
|
Sander Ambroxii exactor
|
l. 10
|
Opera Sancte Marie del Fiore pro pignoribus tempori Simonis
|
l. 37 s. 8 d. 8
|
Antonius Nannis Mastino de Settignano
|
l. 25
|
Andreas Dominici de Vincigliata
|
l. 60
|
Filippozus de Bastariis scribanus
|
f. 8
|
Manninus Iacobi de Ponte Sevis
|
l. 56 s. 10
|
ser Laurentius Pauli olim notarius Opere
|
f. 34 l. - s. 11 d. 6
|
Pierus Albonini de Castagno
|
l. 10
|
Iacobus de Riccialbanis
|
f. 24
|
Manettus Ciaccheri et Guelfus exactores
|
l. 11 s. 15
|
Antonius Berti et Blaxius Niccolai exactores
|
l. 21 s. 10
|
Batista Antonii caputmagister
|
f. 4
|
Nannes Guidi Lasagna exactor
|
l. 30
|
Lasagna, Guelfus, Orlanduccius et Lisa
|
l. 15
|
Vermiglius et socii exactores
|
l. 34
|
Manettus Ciaccheri et Blaxius Niccolai exactores
|
l. 35
|
Antonius magistri Gherardi fornaciarius
|
l. 0 s. 10
|
//(c. 15v)
|
Zenobius Bartholomei Borgognoni
|
f. 1 l. 1 s. 13 d. 4
|
Lignamina silvarum Opere
|
l. 2 s. 9 d. 7(12)
|
Zanobius Bartholomei Borgognoni
|
f. 31
|
Paulus Soldi provisor
|
f. 22
|
Carolus et Manettus exactores
|
l. 7
|
Corsus Bartholomei nuntius
|
l. 60
|
Guelfus, Orlanduccius, Lasagna,
|
Paperinus et Lixa exactores
|
l. 16 s. 10
|
Pierus Iohannis(13) Pieri Bandini camerarius portarum
|
l. 1 s. 3 d. 4
|
Tomas ser Laurentii de Gambasso spetiarius
|
l. 30
|
Dominicus Segne Fermalpunto
|
l. 28
|
Iacobus Iohannis Camella et Antonius Cozi renaiuoli
|
l. 20
|
Blaxius Niccolai et Lixa exactores
|
l. 9 s. 10
|
Bonaiutus Simonis conductor lignaminis
|
l. 1 s. 11
|
Blaxius Niccolai et Antonius Berti
|
f. 44 s. 10
|
Iacobus Ugolini Lodola pro eius salario
|
l. 60
|
Iohannes Bartoli vocatus Rosso intagliator
|
f. 5 l. 5 s. 14
|
Guaraguaschius, Vermiglius, Ambroxius exactores
|
l. 17
|
Orlanduccius et Lasagna exactores
|
l. 40
|
Iacobus Ugolini Lodola nuntius pro expensis parvis
|
l. 57 s. 3 d. 6
|
Filippus ser Brunelleschi, Nannes et Donatus
|
f. 45
|
Pardus Antonii fornaciarius Settimi
|
l. 30
|