space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201079.011vcvedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1421 agosto 14
stairREGESTO: stairRevoca di provvedimento contro un conduttore di legname e ripristino di precedente deliberazione sulla sua condotta.
FONTE:
AOSMF stairII 1 79 stairc. 11v-12 c deliberazioni
stairTESTO:
    Operarii Opere supradicti invicem numero sex in palatio dominorum consulum et Universitatis Artis Lane civitatis Florentie in audentia inferiori dicte Artis(1) in sufficienti numero congregati, absentibus tamen Duccino de Mancinis et Raynerio de Bagnesibus eorum collegis, intellecto qualiter de mense ianuarii seu decembris dicti anni fuit facta per tunc officium operariorum dicte Opere quedam locatio lignaminis incidendi et conducendi de silva Opere ad ipsam Operam Francisco Iohannis Comucci de Sancto Gaudentio pro trecentis trainis lignaminis conducendis in anno prout(2) in terminis et pro pretiis et loco et forma, pactis et capitulis de quibus in scripturis tunc inde rogatis per me Dinum notarium infrascriptum latius continentur; et qualiter postea ipse Franciscus in promissionibus per eum factis prout assertum fuit defecit, qua propter fuit de mense aprilis seu maii proxime preteriti per tunc operarios dicte Opere provisum et facta certa revocatio dicte conducte et assignatus certus terminus ad conducendum ipsa lignamina pro certo alio pretio et sub certis penis de quibus et prout in dictis scripturis tunc per me notarium infrascriptum rogatis latius continentur; et qualiter ipse Franciscus contenta in dicta secunda deliberatione non servavit asserens non potuisse quia sibi fuit in solutione pretii defectum(3) per officium predictum; et(4) intellecto qualiter hoc in dapnum non solum dicti Francisci, sed etiam dicte Opere cedit, idcirco dictis de causis et aliis iustis ut asseruerunt; intellecto etiam Francisco predicto(5) quamplura circa predicta allegante ad excusationem sui defectus, //premisso et facto inter eos solepni et secreto scruptinio ad fabas nigras et albas et obtento partito secundum ordinamenta(6) revocaverunt omnia et singula contenta in dicta secunda deliberatione(7) super dicta conducta et tam(8) penam in qua incursus est ipse Franciscus quam alia quecumque; et deliberaverunt quod ipse Franciscus dicta lignamina promissa incidat et conducat pro pretiis et cum pactis de quibus in prima deliberatione et conducta continetur, sed in terminis infrascriptis, videlicet: quantitatem(9) lignaminis incise de dicta conducta, videlicet trainorum trecentorum et etiam trainorum LXX quibus excessit dictam conductam, ad portum Moscie sive Decomani conducat seu conduci faciat hinc ad per medium mensem ottobris proxime futuri; et si deficeret conducere et observare prout supra est expressum in tempore predicto, quantitas et pretium(10) librarum trium et soldorum quinque sibi debitum seu debendum pro trahino quolibet conducendo intelligatur reductum et reduxerunt ad libras duas et soldos XV(11) et secundum talem quantitatem(12) et non maiorem sibi possit et debeat satisfieri; eo tamen expresso, apposito et intellecto quod de et pro quantitate quam incidi et dolari fecit excedentem suam conductam trecentorum trainorum sibi possit et debeat satisfieri ad rationem librarum trium f.p. et non maiorem ipsis LXX trainis positis ad portum Sancti Francisci prope ianuam civitatis Florentie et non longius vel alio loco.
    Hoc etiam addito quod omnem quantitatem lignaminis per eum debitam et conduci debendam secundum formam unius alterius veteris conducte debeat conduxisse et posuisse ad portum Sancti Francisci pro pretio sibi persolvendo de quo in dicta veteri et prima conducta continetur.
    Et quod factis et observatis predictis ut supra et non primo, intelligatur ab omni pena per inobservantiam(13) incursa absolutus et penitus liberatus; presente dicto Francisco et predicta omnia ratificante ac etiam in omnibus et singulis consentiente.
    Et quod de stantiamento sibi fiendo statim pro dictis omnibus trahinis conducendis detrahantur et sibi non solvatur quantitas pro tractura sibi hactenus mutuata; et de observatione predictorum sadisdet.
NOTE: 1 Segue depennato "more".
2 Segue depennato "v-".
3 Parola con segno di abbreviazione depennato.
4 Segue depennato "q-".
5 Segue depennato "s-".
6 Segue depennato "delib-".
7 Segue depennato "contenta".
8 Segue depennato "ipsam".
9 In interlinea su "medietatem totius quantitatis" depennato.
10 Segue depennato "sibi per".
11 In interlinea su "quinque" depennato.
12 Segue depennato "sibi".
13 Segue depennato "to-".
stairRAPPORTI: stairUna precedente allogagione per traini 100 si trova nel bastardello di deliberazioni:stairO0201075.065va; l'allogagione per traini 300 cui si fa riferimento nel presente atto non risulta in nessun bastardello; i provvedimenti presi contro l'allogagione si trovano nel bastardello di deliberazioni in data 7 aprile 1421: stairO0201078.020c; in data 18 aprile 1421: stairO0201078.025va. La fideiussione relativa si trova nello stesso bastardello: stairO0201079.085a. La revoca di questo provvedimento, in data 20 maggio 1422, è nel bastardello di deliberazioni del semestre successivo: stairO0201080.031vc.
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairDuccino stairMancini  - stairoperaio
stairRanieri stairBagnesi  - stairoperaio
stairFrancesco di Giovanni stairComucci da stairSan Godenzo  - stairconduttore di legname
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairLUOGHI: stairFirenze, palazzo dell'Arte della Lana, udienza inferiore
stairMoscia, porto
stairDicomano, porto
stairFirenze, porto di San Francesco, presso porta
Ricerca guidata
stairDESTINAZIONI:
stairselva
dell'Opera
stairMATERIALI:
stairacquisti - lignei
legname - allogagione di taglio e trasporto
stairaltre menz. - lignei
legname - taglio, dolatura, trasporto
legname - provvedimenti su condotta
stairTRASPORTI:
stairterra
traino - legname
Riferimenti
stairCRONOLOGICI: 1420 dicembre
  1420/1 gennaio
  1421 aprile
  1421 maggio
Analisi: gb
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore