space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201079.026avedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1421 settembre 17
stairREGESTO: stairProvvedimento riguardo lo stanziamento da farsi su una condotta di legname con penale al conduttore se non rispetterà la consegna.
FONTE:
AOSMF stairII 1 79 stairc. 26 a deliberazioni
stairTESTO:
    Operarii Opere prelibati invicem in loco eorum audentie more solito in sufficienti numero congregati servatis servandis secundum ordinamenta deliberaverunt quod Nolfus Benedicti de Vicorati conductor lignaminis a dicta Opera et qui prout assertum fuit per eum incidi fecit et partim trahi de Alpibus(1) secundum formam sue conducte et etiam asseritur non traxisse ad sufficientiam pro observantia eius prefate conducte, si et in quantum fidem faciat dicto eorum officio vel provisori infra otto dies proxime futuros quod de lignaminibus sue conducte traxerit et conduxerit ad flumen Decomani vel Moscie, videlicet ad loca consueta, traina centum, intelligatur sibi factum(2) vel fiat sibi stantiamentum librarum centum et ei dari et solvi possit pro parte solutionis dictorum centum trainorum; et quod, si et in quantum infra XV dies proxime futuros post dictos otto conduxerit et posuerit ad loca et ut supra alia centum traina lignaminis predicti, sibi etiam(3) solvatur et tradatur pro parte solutionis eorumdem quantitas librarum centum; et quod postea ipsis lignaminibus ut supra infra dictum tempus conductis secum fiat computum et integre sibi solvi et satisfieri possit et debeat eo modo et forma et prout et sicut in prima eius locatione continetur et fit mentio, non obstantibus quibuscumque postea in contrarium vel aliter deliberatis. Eo tamen expresse apposito, quod(4) si deficeret in conducendo ut predicitur,(5) possit et debeat sibi detrahi et retineri de quantitate promissa(6) quantitas soldorum quinque pro quolibet traino deficiente conduci ad utilitatem dicte Opere et dapnum dicti Nolfi, que quantitas post defectum statim per provisorem dicte Opere ad eius computum describatur et debitor dicte Opere efficiatur pro dicto defecto in soldis quinque pro traino ut supra deficiente. Et ex nunc omnibus observatis predictis et non aliter intelligatur et sit ab omni pena incursa per inobservantiam dicte sue prime conducte et contenta in ea absolutus et plenissime liberatus, presente dicto Nolfo et predictis omnibus consentiente, ratificante, promictente et affirmante.
NOTE: 1 Parola corretta con "b" depennato dopo "Alp-".
2 Segue depennato "et f-".
3 Segue depennato "satisfa-".
4 Segue depennato "in q".
5 Segue depennato "teneatur et debeat".
6 Segue depennato "soldos".
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairNolfo di Benedetto da stairVicorati  - stairconduttore di legname
 - stairprovveditore
stairLUOGHI: stairAlpi
stairfiume Dicomano
stairfiume Moscia
Ricerca guidata
stairMATERIALI:
stairacquisti - lignei
legname - condotta
stairaltre menz. - lignei
legname - taglio, estrazione e trasporto
stairTRASPORTI:
stairnon specificato
- legname
Analisi: gb
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore