space Studies
italian
english
space Fonti Date Indici Soggetti1 Soggetti2 Reference Testi
DOCUMENTO: o0201086.033bvedi immagine  
I. Trascrizione testo e dati essenziali
stairDATA: stair1425 maggio 16
stairREGESTO: stairAllogagione di condotta per tirare pesi sulla cupola con due buoi e salario stabilito al bovaro.
FONTE:
AOSMF stairII 1 86 stairc. 33-33v b allogagioni
stairTESTO:
    In Dei nomine, amen. Anno Domini ab eius salutifera incarnatione millesimo quadringentesimo vigesimo quinto indictione tertia die sextadecima mensis maii.
    Nobiles ac prudentes viri
    Gualterius Iohannis de Biliottis
    Thomasius Bartolomei de Barbadoris
    Bartolus Nofrii de Bischeris
    Andreas Raynaldi de Rondinellis et
    Donatus Pieri de Vellutis
operarii Opere Sancte Marie del Fiore existentes collegialiter congregati in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absente tamen Simone Francisci ser Gini eorum collegha, dato prius inter se ipsos solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito inter eos omni modo, via et iure quo, qua et quibus magis et melius potuerunt conduxerunt cum duobus bobus ad tirandum cum subbio grosso super maiori cupola prefate Opere Nannem Pieri vocatum il Ruggia populi Sancti //Petri de Sulicciano comitatus Florentie cum infrascriptis pactis(1) hinc ad per totum mensem iulii proxime futuri 1425 incepto hac presenti suprascripta die XVI presentis mensis maii, videlicet quod dictus Nannes teneatur et obligatus sit ad serviendum prefate Opere dicto tempore cum dictis duobus bobus ad tirandum macignos et alia necessaria Opere super magna cupola dicte Opere(2) cum salario soldorum quadraginta quinque f.p. pro quolibet die quo laborabit cum dictis bobus in prefata Opera, videlicet die quo non pluet, cum salvo quod si ipse Nannes incepisse laborare in prefata Opera et plueret per dimidium ore, die quo laboraret non debeat poni per Filippozium Giovenchii de Bastariis scribanum prefate Opere scioperium pro dicto dimidio ore; et cum pacto quod si dictus Nannes tiraret et conduceret cum dictis bobus quolibet die quo laborabit in prefata Opera plures macignos qui ad rationem soldorum trium pro quolibet macigno adscenderent ad summam soldorum quadraginta quinque, illud plus quod ultra dictam summam soldorum quadraginta quinque ad dictam rationem soldorum trium excederet debeat camerarius prefate Opere sine aliquo eius preiudicio et dampno possit solvere et paghare prefato Nanni; et cum pacto quod si prefatus Nannes indigeret auxilium(3) tirando macignos super dicta magna cupola, tunc et eo casu prefata Opera teneatur(4) precipere duobus hominibus dicte Opere quod eidem Nanni prestent eorum auxilium expensis prefate Opere; et cum pacto quod pro predictis per dictum Nannem executionis mandandis florenos auri decem, cum hoc quod dictus Nannes teneatur schomputare Opere prefate quolibet mense florenos auri quinque et teneatur dare et prestare prefate Opere unum ydoneum fideiussorem de observando predicta dicto tempore; et cum pacto quod(5) dictus Nannes sine aliquo scioperio possit recedere hora vigesima tertia diei quo laboraret in prefata Opera et quod Filippozius scribanus dicte Opere dictum scioperium eidem Nanni non teneatur mictere ad computum dicti Nannis sine aliquo eius preiudicio et dampno.
    Et hoc presente dicto Nanne et predicta omnia et singula confirmante, approbante et emologante.
    Pro eo fideiussit Antonius Fastelli carradore(6) populi Sancti Stefani de Ugnano plebatus Septimi comitatus Florentie, prout apparet in presenti quaterno a c. 72.(7)
NOTE: 1 Segue depennato "pro tempore et termino".
2 Segue depennato "non pluendo".
3 Segue depennato "pro fare".
4 Segue depennato "dar-".
5 Segue depennato "dictos Nannes Filippozius scribanus prefate Opere".
6 Così nel testo.
7 In margine: "Fideiussor".
stairRAPPORTI: stairLa fideiussione relativa è nello stesso bastardello di deliberazioni: stairO0201086.072vb.
stairBIBLIOGRAFIA: stairGuasti 1857, n. 152, trascrizione parziale.
Trascrizione: gb
II. Analisi del documento
Indici
stairNOMI E QUALIFICHE: stairGualtieri di Giovanni stairBiliotti  - stairoperaio
stairTommaso di Bartolomeo stairBarbadori  - stairoperaio
stairBartolo di Nofri stairBischeri  - stairoperaio
stairAndrea di Rinaldo stairRondinelli  - stairoperaio
stairDonato di Piero stairVelluti  - stairoperaio
stairSimone di Francesco di ser Gino  - stairoperaio
stairNanni di Piero stairRugia da stairSollicciano  - stairtira pesi su cupola
stairFilippozzo di Giovenco stairBastari  - stairscrivano delle giornate
 - staircamarlingo
 - stairuomini dell'Opera aiutanti tiratore
 - stairfideiussore di Nanni di Piero
stairAntonio di Fastello da stairUgnano  - staircarradore fideiussore
stairLUOGHI: stairFirenze, contado
stairSollicciano, San Piero
stairSettimo
stairUgnano, Santo Stefano
Ricerca guidata
stairPERSONALE:
stairincarichi - maestranze
stairNanni di Piero stairRugia da stairSollicciano, tira pesi su cupola -
staircompensi - maestranze
stairNanni di Piero stairRugia da stairSollicciano, tira pesi su cupola -
stairaltre menz. - interni
stairFilippozzo di Giovenco stairBastari, scrivano delle giornate - non toglie scioperio pioggia tiratore
stairDESTINAZIONI:
stairDuomo - cupola/tamburo
cupola maggiore - condotta per tirare pesi
stairOGGETTI:
stairmacchine
subbio grosso
pesi tirati su cupola con buoi
stairMATERIALI:
stairaltre menz. - lapidei
macigni - tirati su cupola con buoi
stairTRASPORTI:
stairdorso
buoi - macigni tirati su cupola
buoi - pesi tirati su cupola
Riferimenti
stairDOCUMENTARI: stairQuaderno del notaio, c. 72
stairCRONOLOGICI: 1425 maggio 16 - 1425 luglio 31
Analisi: gb
top of page left Codice right left Data right Ritorna guida Contatto home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore