Nobiles(1) ac prudentes viri
|
Antonius Tedicis de Albizis
|
Bartolomeus Iacoponis de Gherardinis
|
Andreas Niccolai de Giugnis
|
Sander Biliottis de Biliottis
|
Bernardus Vannis de Vecchiettis et
|
Loysius Alexandri ser Lanberti
|
comsules Artis Lane civitatis Florentie existentes collegialiter congregati et coadunati in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absentibus tamen Verio Andree de Rondinellis et Niccolao Andree Nerii Lippi eorum in dicto offitio collegis, dato, misso, facto et celebrato inter eos solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento inter eos partito, deliberaverunt, statuerunt ac ordinaverunt quod una cum infrascriptis operariis prelibate Opere, videlicet:
|
Iacobo Berti de Filicharia
|
Simone Francisci ser Gini
|
Andrea Raynaldi de Rondinellis
|
Donato Pieri de Vellutis et
|
Piero Chardinalis de Oricellariis,
|
absente tamen Tomasio Bartolomei de Barbadoris eorum in dicto offitio operariorum collegha, quod(2) prefati operarii possint stantiare cuidam notificatori quarundam pecunie quantitatum usque in quantitatem florenorum auri centum, si et in quantum dictus notificator primo et ante omnia devenire fecerit in Opera prefata adminus usque in quantitatem(3) librarum quactuor milium, cum hoc excepto quod dicta quantitas librarum quattuor milium non debeat apparere in libris dicte Opere nec descripta esse et non aliter vel alio modo eidem stantiari possit; et quod factum seu stantiatum fuerit per prefatos operarios usque in dictam quantitatem servatis omnibus suprascriptis intelligatur et sit et habeatur ac si factum et stantiatum esset per prefatos comsules et operarios.
|