 |
 |
 |
DOCUMENTO: |
o0202001.231a | vedi immagine |
|
Citato in Studi:
|
Terenzi, Maestranze
|
 |
I. Trascrizione testo e dati essenziali |
|
DATA:
|
1435 aprile 23 |
REGESTO:
|
Condotta di maestri per lavorare agli armadi della sacrestia nuova con salario stabilito.
|
FONTE:
|
AOSMF |
II 2 1 |
c. 231 |
a |
deliberazioni |
|
TITOLO:
|
Conductio magistri Angeli de Aretio, Francisci Luchesis, Martini Iohannis et Iohannis magistri Angeli
|
TESTO:
|
Nobiles viri
|
Iulianus Tomasii Ghuccii et
|
Chimentus Cipriani ser Nigi
|
cives florentini electi et deputati per operarios Opere Sancte Marie del Fiore civitatis Florentie ad ordinandum seu fieri faciendum armaria(1) una ex duabus sacristiis novis et ad alia faciendum que requiruntur in ordinatione dicte sacristie prout de eorum electione et commissione constat in presenti libro manu mei notarii infrascripti,(2) volentes igitur eorum debito satisfacere et ut predicta omnia sortiantur effectum omni modo, via, iure et forma quibus melius potuerunt, eligerunt et conduxerunt ad laborandum armaria dicte sacristie infrascriptos magistros cum infrascripto salario et cum pacto quod dicti magistri infrascripti non possint ire extra laborerium Opere ad laborandum sine expressa licentia et consensu prefatorum Iuliani et Chimenti, et(3) si cum prefata licentia irent non possint stare pro vice qualibet nisi diebus quinque, alias laborerio Opere amoti sint et intelligantur esse,(4) videlicet:
|
Magistrum Angelum de Aretio vocato maestro Agnolo de' Cori magistrum lignaminis pro eo tempore quo placuerit dictis Iuliano et Chimento ad laborandum predicta armaria cum salario soldorum viginti duorum pro quolibet die quo laborabit in dicta Opera(5) tempore extatis initiate die primo aprilis 1435 et finite die 30 settembris 1435 et cum salario soldorum viginti pro quolibet die quo laborabit tempore yhemali initiando die primo octobris 1435 et finiendo die 31 martii cuiuslibet anni.
|
Francischum Luchesis de Podiobonitii magistrum lignaminis pro eo tempore quo placuerit dictis Iuliano et Chimento et cum salario soldorum viginti pro quolibet die quo laborabit in exercitio Opere tempore extatis initiate die primo aprilis 1435 et finiende die trigesimo settembris 1435 et cum salario soldorum decem otto pro quolibet die quo laborabit tempore yhemali initiando die primo octobris 1435 et finiendo die XXXI martii cuiuslibet anni.
|
Iohannem magistri Angeli puerum etatis annorum decem settem cum salario soldorum otto pro quolibet die quo laborabit tempore extatis predicte et soldorum settem pro quolibet die quo laborabit tempore yhemali predicto et pro eo tempore quo placuerit dictis Iuliano et Chimento.
|
Martinum Iohannis puerum etatis annorum decem settem cum salario prefato tempore extatis et ihemis et pro eo tempore quo placuerit Iuliano et Chimento.
|
Et deliberaverunt quod camerarius dicte Opere presens et futurus sine suo preiudicio et dampno de pecunia Opere solvere teneatur ad rationem prefatam dictos magistros prout laborabunt de tempore in tempus, et quod Filippotius scribanus super giornatis scribat ad librum giornatarum Opere quemadmodum scribat giornatas aliorum magistrorum in dicta Opera laborantium.
|
Et hoc presentibus prefatis magistro Angelo et Francischo et Martino et Iohanne et predicta omnia confirmantibus et approbantibus, et presentibus testibus ad(6) omnia et singula supradicta vocatis, habitis et rogatis Gualterotto Iacobi de Riccialbanis et Iohanne Arrigi populi Sancti Iacobi supra Arnum de Florentia et Iohanne Dominici populi Sancti Ambroxii de Florentia.
|
|
NOTE: |
1 Segue depennato "n".
2 "ser Bartolomeus magistri Antonii de Sancto Miniate".
3 Segue depennato "no-".
4 Segue depennato "Et hec p-".
5 Segue depennato "pro tempore s-".
6 Segue depennato "infrascripta".
|
RAPPORTI: |
Si fa riferimento alla precedente delibera nello stesso registro: O0202001.229vl.
|
BIBLIOGRAFIA:
|
Haines 1983, n. 4.
Poggi 1988, n. 1458, trascrizione parziale.
|
Trascrizione:
|
rb
|
 |
II. Analisi del documento | |
Indici |
|
NOMI E QUALIFICHE:
|
Giuliano di Tommaso di Guccio
- cittadino deputato per la nuova sacrestia
Chimenti di Cipriano di ser Nigi
- cittadino deputato per la nuova sacrestia
- operai
Bartolomeo di maestro Antonio da San Miniato, ser
- notaio
Agnolo dei Cori da Arezzo
- maestro di legname
Francesco di Lucchese da Poggibonsi
- maestro di legname
Giovanni di maestro Agnolo
- ragazzo di diciassette anni
Martino di Giovanni
- ragazzo di diciassette anni
- camarlingo
Filippozzo
- scrivano delle giornate
- maestri
Gualterotto di Jacopo Riccialbani
- testimone
Giovanni d'Arrigo
- testimone
Giovanni di Domenico
- testimone
|
LUOGHI:
|
Firenze, popolo di Sant'Ambrogio
Firenze, popolo di San Jacopo Oltrarno
|
Ricerca guidata |
|
PERSONALE:
|
incarichi - maestranze |
|
compensi - maestranze |
|
altre menz. - interni |
|
|
DESTINAZIONI:
|
Duomo - sacrestie |
|
|
OGGETTI:
|
mobili/arredi lignei |
|
|
Riferimenti |
|
CRONOLOGICI:
|
1435 aprile 1 - 1435 settembre 30 |
|
1435 ottobre 1 - 1436 marzo 31 |
Analisi:
|
ls
|