Item deliberaverunt et stantiaverunt quod Donatus camerarius suprascriptus etc. det etc.:
Ser Laurentio Pauli ser Guidonis Gilii notario Operis pro eius salario et paga(1) trium mensium quibus stetit et servivit in dicto officio initiato die prima mensis ianuarii proxime preteriti ad rationem florenorum quattuor auri pro quolibet mense, in totum et in sumam florenos(2) duodecim auri(3)