Item quod omnes et singuli infrascripti(1) magistri, ad presens laborantes in dicto (Opere) et quorum nomina infra descripta sunt, habeant et habere debeant a dicto Opere pro quolibet die quo laborabunt et seu laboraverunt in presenti extate ad diem in dicto Opere infrascripta salaria iuxta partitam cuiuslibet posita; et quod camerarius dicti Operis, tam presens quam qui pro tempore esset, possit, teneatur et debeat de quacumque pecunia dicti Operis dare et solvere eis et cuilibet eorum dicta salaria, etiam absque alio stantiamento propterea fiendo, visa solum et dumtaxat fide scribani giornatarum dicti Operis; nomina vero dictorum magistrorum et eorum salaria sunt ista videlicet:
|
Christoforus Sandri soldos sexdecim
|
s. 16
|
Niccolaus Dominici soldos sexdecim
|
s. 16
|
Checcus Perfetti soldos quattuordecim et denarios sex
|
s. 14 d. 6
|
Paulus Pieri soldos decem et denarios sex
|
s. 10 d. 6
|
Antonius Andrea de Lucca soldos quindecim et denarios duos
|
s. 15 d. 2
|