space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201074.007vaview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1418 agosto 12
stairSUMMARY: stairOrder to the debt collectors to consign pawns and present themselves to furnish a new guaranty.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 74 stairc. 7v a resolutions
stairTEXT:
    Operarii suprascripti insimul ut et ubi supra congregati, absentibus tamen dictis Bartolomeo Valoris(1) et Sandro de Baroncellis(2) eorum collegis, causa, modo et forma suprascriptis deliberaverunt etc. quod omnes et singuli exactores dicti Operis qui hactenus fecerunt aliquod pignus alicui ad petitionem dictorum operariorum et seu pro dicto Opere teneantur et debeant omnia et singula pignora que sic fecissent pro Opere apportasse et condussisse Operi et consignasse custodi pignorum dicti Operis infra octo dies proxime futuros a die qua sibi notificatum fuerit pro parte dictorum operariorum presens deliberatio personaliter vel ad domum, sub pena cassationis et privationis sui officii qui non ut supra dicitur dicto tempori consignasset et librarum duarum f.p. pro quolibet(3) pignore quo deficeret et seu quod non signaverit, in quas penas ex tunc si dictam consignationem non fecerint ut supra dictum est, illum talem ex eis qui deficeret condempnaverunt etc.
    Ac etiam teneantur et debeant dicti exactores infra dictum terminum se personaliter representasse coram dictis operariis vel eorum provisore et seu notario et de novo dare fideiussorem penes notarium dicti Operis de bene et legaliter et fideliter exercendo eorum officium exactorie et omnia et singula facere que tenentur et debent secundum formam eorum electionis sub pena eis et cuilibet eorum qui deficeret per dictos operarios imponenda etc. Et quod qui dicto tempore et termino se, ut supra dicitur, non representaverit et satisdederit ut dictum est, ex nunc intelligatur esse et sit capsus et a suo officio remotus etc.
NOTES: 1 "Bartolomeo Niccolai Taldi Valoris".
2 "Sandro Iohannis de Baroncellis".
3 Segue depennato "lib-".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairBartolomeo di Niccolò di Taldo stairValori  - stairoperaio
stairSandro di Giovanni stairBaroncelli  - stairoperaio
 - stairesattori
 - stairoperai
 - stairguardiano dei pegni
 - stairprovveditore
 - stairnotaio dell'Opera
 - stairfideiussore
Guided research
stairFINANCES:
stairguaranties
pegni - consegna
stairPERSONNEL:
stairother ments. - intern.
esattori - consegna pegni
esattori - nuova fideiussione
Analysis: gb
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore