Prohibition to demand payment for debt for property gabelle and forced loans.
SOURCE:
AOSMF
II 1 77
c. 10
c
resolutions
TEXT:
Item intellecto qualiter domina Dominica olim uxor Lotterii Vannis bapnitoris tenet et possidet certam domum que olim fuit dicti eius viri pro iuribus sue dotis et tamen continue gravatur(1) pro debitis ad que dicte Opere tenebatur ipse Lotterius, quod quidem ad dapnum dicte domine locatricis cedit indebite et iniuste; et informati ipsi operaii prout asseruerunt dicta(2) domus teneri apprehendidisse et tamen in solutione sibi non fuisse adiudicatam;(3) et volentes prout iuris ordo postulat procedere in predictis maxime cum ipsa asseruit(4) adeo paupercula esse quod nedum solvere sed vix vivere(5) potest et ad solutionem predictarum non teneri, deliberaverunt quod domina Dominica predicta pro prestantiis seu debitis dicti olim viri sui ad que ipsi Opere tenetur de cetero non gravetur personaliter vel(6) in bonis, nec etiam alius pro ea occasione dicte possessionis et tenute dicte domus et masseritiarum suarum.