TEXT:
|
Operarii Opere supradicti invicem in loco eorum audientie more solito in sufficienti numero congregati, absentibus tamen Parisio de Corbinellis et Taddeo Lorini eorum collegis, servatis servandis secundum ordinamenta deliberaverunt quod Nencius Gregorii qui in quarterio Sancte Crucis est descriptus debitor dicte Opere pro gabella bonorum primi anni, et in eodem quarterio sub nomine(1) Laurentii Gregorii est etiam descriptus et ibidem solvit, videlicet sub dicta partita Laurentii(2) cancelletur et seu penes dictum nomen Nencii ymarginetur pro floreno uno et pro soldis 20 etiam cancelletur, quia fuerit sibi impositum pro domo quam sua erat et non poterat poni,(3) per me notarium infrascriptum(4) licite et inpune, ita et taliter quod de cetero minime ipse vel alius pro eo possit realiter vel personaliter conveniri quia ...(5)
|
|