TEXT:
|
Item intellecto qualiter repertum est die XXVI mensis novembris MCCCCXVIII(1) factum fuisse depositum(2) per Corradum domini Iohannis de Panciaticis penes Filippum domini Blaxii tunc(3) camerarium dicte Opere de florenis XXXV libris XVII et postea ipsa quantitas, non reperto qua causa deposita fuerit, fuit ad introytum Andree(4) del Palagio camerarii dicte Opere posita et descripta die XXVIIII mensis ottobris anni MCCCCXX,(5) et intellecto prout asseruerunt(6) qualiter ipsam quantitatem deposuerat pro debito ad quod dicte Opere tenetur dominus Iohannes Franciscus eius consors della Stella, deliberaverunt quod per provisorem dicte Opere dicta(7) quantitas soluta seu(8) deposita(9) actetur per provisorem penes partitam dicti debiti dicti domini Iohannis, ita et taliter quod tam dicte Opere quam dicto Corrado et domini Iohanni iustitia ministretur, declarantes ex nunc(10) quod dictam partitam descriptam in quaderno capse dicti(11) Filippi domini Blaxii de Guasconibus olim camerarii dicte Opere in dicto(12) anno MCCCCXVIII, per quam partitam asseritur ipsum Corradum recipere debere ab ipsa Opera florenos XXXV et libras XVII, ut patet in dicto quaderno c. 53 sub dicto die XXVI novembris dicti anni MCCCCXVIII, fuisse per dictum Corradum depositam pro solutione gratie recepte per dictum dominum Iohannem de florenis MCC et libris mille, et non pro alia causa ullo modo.
|
|