space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201080.031vcview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1422 maggio 20
stairSUMMARY: stairRevocation of penalty for failure to deliver towloads of lumber.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 80 stairc. 31v c resolutions
stairTITLE: stairFrancisci Comuccio(1) liberatio a pena
stairTEXT:
    Item intellecto qualiter iam sunt menses decem otto et ultra quibus Franciscus Iohannis Comucii de Sancto Gaudentio conduxit a(2) tunc operariis dicte Opere ad incidendum et conducendo(3) ad ipsam Operam et de silva Opere trecenta traina lignaminis abietis sub modis, mensuris, pretiis et temporibus de quibus et prout in eius conducta tunc facta latius continetur, et qualiter postea(4) die XIIII(5) mensis agusti proxime preteriti anno MCCCCXX primo fuit facta alia deliberatio per tunc officium operariorum, quia ipse defecerat Franciscus in conducta, quod in certis temporibus et modis conducere debetur quantitatem lignaminis in ipsa deliberatione contentam; et pro eo quia non conduxit in temporibus ordinatis dicitur incurrisse in pena soldorum decem pro traino et seu pretium pro quolibet traino diminutum et reductum ad libras II et soldos XV; et intellecto qualiter tempore quo deficit partim eius culpa et partim alterius culpa processit, et qualiter postea in conducendo restauravit et ea fecit ad que tenebatur prout assertum fuit, volentes circa predicta prout iustum fore putaverunt providere et tam ipsi Opere iustitiam quam eidem iustitiam cum gratia ministrare, servatis servandis ut supra providerunt, deliberaverunt(6) atque revocaverunt dictam penam et seu pretium diminutionis predicte et ipsum Franciscum reposuerunt in eo statu et esse circa predicta in quo esset si dicta pena et condictio et seu diminutio posita, facta et descripta non fuisset, omni oppositione et contradictione cessante penitus(7) et remota.
NOTES: 1 Così nel testo.
2 Parola corretta da "ab".
3 Così nel testo.
4 Segue depennato "de mense".
5 Segue depennato "di-".
6 Segue depennato "et".
7 Parola corretta da "penutus".
stairLINKS:stairIl provvedimento contro il conduttore a cui si fa riferimento è nel bastardello di deliberazioni del semestre precedente: stairO0201079.011vc.
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairFrancesco di Giovanni stairComucci da stairSan Godenzo  - stairconduttore
 - stairoperai
Guided research
stairDESTINATIONS:
stairforest
dell'Opera
stairMATERIALS:
stairother ments. - wood
abete - mancata condotta
References
stairCHRONOLOGICAL: 1421 agosto 14
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore