TEXT:
|
Pro Bartolo Marci de Campi fornaciario conductore a(1) dicta Opera et operariis(2) sessaginta milium quadronum terre cocte quolibet anno pro pretio, pactis, modis, temporibus et sub penis de quibus, prout in locatione et conducta sibi facta de qua patet manu mei notarii infrascripti(3) continetur, in quocumque defectu dicte conducte fiende per ipsum Bartolum de propriis denariis et sumptibus et expensis propriis observando et adimplendo, Crescius Marci eiusdem Bartoli frater carnalis et ipsius Bartoli precibus et mandatis fideiussit etc., promixit etc., obligavit etc., renumptiavit etc.
|
Postea vero die XX secundo mensis martii dicti anni Paulus Vannis de Oricellariis sciens se non teneri ad infrascripta, precibus et mandatis dicti Bartoli non tamen tunc presentis, sed primo consentientis et rogantis, solum et dumtaxat pro restitutione florenorum sessaginta auri recipiendo mutuo ab ipsa Opera quolibet anno super ipsa conducta vel pro ipsa quantitate quadrones ad sufficientiam tradendo et dando dicte Opere fideiussit etc., promixit etc., obligavit etc., renumptiavit etc. per guarentigiam etc.
|
|