 |
 |
 |
DOCUMENT: |
o0201081.027c | view image |
 |
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1422 novembre 5 |
SUMMARY:
|
Cancellation of debt to sons declared not heirs and demand of payment from the true heir; renunciation of testamentary legacies for dowry remaining to the spouse and letter to the Podestà of Radda for demand of payment of the debtors.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 81 |
c. 27 |
c |
resolutions |
|
TITLE:
|
Galeotti de Ricasoli
|
TEXT:
|
Item intellecto Galeotto Bettini de Ricasolis narrante qualiter ipse pluries gravatus fuit ut heres dicti sui patris et qualiter ipse Bettinus ultimum testamentum condidit in quo sibi heredem instituit quendam Petrum Simonis de Brolio, ut patere dixit manu ser Miccaelis ser Fatii notarii florentini, et propterea ipse(1) heres ultimi testamenti gravari debet et non primi, et finaliter eius conclusione intellecta deliberaverunt quod ipse(2) Petrus heres ultimi testamenti gravetur et non ipse Galeottus et Gilius eius frater pro debitis ad que dicte Opere tenerentur heredes dicti Bettini;(3) et in casu quo heres alius dicti Bettini vel alia bona sua non reperirentur, tunc et eo casu ad solutionem debiti dicti olim Bettini dicte Opere ipse Galeottus et Gilius possint et debeant realiter et personaliter conveniri.
|
Ac etiam declaraverunt pro testamento olim condito per Niccolettam olim filiam Nerii domini Bindacci de Ricasolis olim per eam conditi antequam nuptui traderetur(4) solutionem(5) legatorum Opere fiendorum in testamentis fieri non debere, cum post dictum testamentum nupta(6) fuerit Antonio Iohannis de Spinis et sibi tradita et mortua sit et eius bona pro dotibus remanserint dicto olim viro suo.
|
Et quod scribatur lictera pro eorum parte Potestati Radde continens quod gravet dictos heredes Bettini pro ea quantitate quam solvere debet pro eius prestantiis et gratiis.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "u-".
2 Segue depennato "Simon (corretto nell'interlinea in "Petrus" depennato) heres primi testamenti".
3 Nel testo "Betti" con aggiunta successiva di "-ni".
4 Segue depennato "et po-".
5 Segue depennato "fieri".
6 Parola con segno di abbreviazione depennato.
|
Transcription:
|
gb
|
 |
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Galeotto di Bettino da Ricasoli
- debitore
Bettino padre di Galeotto da Ricasoli
- debitore defunto
Pietro di Simone da Brolio erede di Bettino da Ricasoli
Michele di ser Fazio, ser
- notaio fiorentino
Giglio fratello di Galeotto di Bettino da Ricasoli
- debitore
Nicoletta figlia di Neri di messer Bindaccio da Ricasoli
Nicoletta moglie di Antonio di Giovanni Spini
Antonio di Giovanni Spini vedovo di Nicoletta di Neri da Ricasoli
- Podestà di Radda
|
PLACES:
|
Radda
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
graces |
|
forced loans |
|
testaments |
legati testamentari - cancellazione per dote rimasta al coniuge |
|
|
Analysis:
|
gb
|