 |
 |
 |
DOCUMENT: |
o0201081.032va | view image |
 |
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1422 dicembre 11 |
SUMMARY:
|
Commission to the administrator to revoke contract for custody of pawns and new contract.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 81 |
c. 32v |
a |
resolutions |
|
TEXT:
|
Item intellecto qualiter iam sunt plures menses elapsi fuit facta locatio custodie pignorum Carlo Iohannis pro tempore unius anni tunc initiati post finem primi anni eiusdem conducte et cum solutione librarum quindecim pro dicto anno persolvendo dicte Opere pro conducta predicta, et intellecto qualiter prout asserit ipse taliter est occupatus quod dicto exercitio vacare non possit et qualiter Taddeus del Formica civis florentinus se offert dictam conductam facere et dicto exercitio vacare, et volentes circa premissa providere confixi in prudentiam Simonis provisoris infrascripti deliberaverunt atque conmiserunt Simoni Francisci de Filicaria provisori dicte Opere dictam locationem a dicto Carolo revocandi et eum a dicta conducta finiendi et ipsi Taddeo locandi cum pactis et capitulis et pro pretio per eum dicte Opere persolvendo quibus volet et sibi videbitur et pro eo tempore quo volet, et etiam inter ipsos Carolum et Taddeum paciscendi eo modo et forma quibus melius sibi videbitur posse ipsos concordare, et quod per eum factum fuerit valeat et teneat et possit et debeat observari; eo tamen expresse intellecto quod pro minori pretio librarum quindecim persolvendo pro anno per ipsum Taddeum locare vel pacisci non possit.
|
|
Transcription:
|
gb
|
 |
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Carlo di Giovanni
- guardiano dei pegni
Taddeo di Formica
- guardiano dei pegni
Simone di Francesco da Filicaia
- provveditore
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
guaranties |
pegni - revoca di condotta a guardiano |
pegni - condotta a guardiano |
|
|
PERSONNEL:
|
appointmts. - internal |
|
other ments. - intern. |
|
|
Analysis:
|
gb
|