Nobiles ac prudentes viri
|
Bonacursius Nerii de Pictis
|
Blaxeus Iacobi de Guaschonibus
|
Pierus(1) Filippi domini Leonardi de Stroziis
|
Niccolaus Gentilis de Albizis et
|
Georgius Pieri de Serraglis
|
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia existentes collegialiter congregati et coadunati in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absente tamen Nerio Francisci de Fioravantibus eorum collegha, dato, misso, facto et celebrato inter eos solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito, deliberaverunt, statuerunt, ordinaverunt atque statuerunt terminum Communi Prati ad solvendum quod tenetur per totum mensem februarii proxime futuri, si et in quantum ad presens solverit camerario prefate Opere libras centum quinquaginta f.p.
|