Nobiles ac prudentes viri(1)
|
Bonacursius Nerii de Pictis
|
Georgius Pieri de Serraglis
|
Pierus Filippi domini Leonardi de Strozziis et
|
Niccolaus Gentilis de Albizis
|
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia existentes collegialiter congregati et coadunati in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absentibus tamen Nerio Francisci de Fioravantibus(2) et Blaxeo Iacobi de Guaschonibus eorum collegiis, dato, misso, facto et celebrato inter eos solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito deliberaverunt atque statuerunt terminum:
|
Communi Empoli ad solvendum per totum mensem iulii proxime futuri ad solvendum quod tenetur dicte Opere;(3)
|
Niccolao Tomasi Malegonnelle debitori Opere ...(4) ad solvendum per totum mensem iulii dictam quantitatem;(5)
|
Communi Podiibonitii debitori Opere in libris ...(6) ad solvendum dictam quantitatem hinc ad per totum mensem februarii proxime futuri;(7)
|
Andree Ricchi(8) Bucelli debitori pro dicto Riccho in florenis auri XX vel circa, prout apparet in libro bianco a c... ad solvendum dictam quantitatem infrascriptis terminis, videlicet: tertiam partem per totum mensem februarii proxime futuri, tertiam partem infra sex menses proxime futuros initiandos die prima mensis martii proxime futuri 1425 et aliam tertiam partem infra alios sex menses initiandos die prima settembris proxime futuri 1426; cum hoc quod teneatur dare et prestare ydoneum fideiussorem de solvendo dictis terminis dictas quantitates, et deficiendo in aliquo dictorum terminum gratia sit nulla, et pro tota quantitate possit et debeat gravari.(9)
|