 |
 |
 |
DOCUMENT: |
o0202001.025b | view image |
 |
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1425/6 marzo 21 |
SUMMARY:
|
Letter to the (Captain) of Pisa for the election of a Pisan notary and a Florentine treasurer for the tax collections on testaments.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 2 1 |
c. 25 |
b |
resolutions |
|
TITLE:
|
Commissio facta Niccolao Luce de Albizis pro exactione testamentorum civitatis Pisarum
|
TEXT:
|
Nobiles viri
|
Pierus Filippi domini Leonardi de Strozziis
|
Michael Iohannis de Riccialbanis
|
Bartolomeus Angeli Ciarii et
|
Niccolaus Gentilis de Albiziis
|
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia existentes collegialiter congregati et coadunati in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absentibus tamen Nerio Francisci de Fioravantibus et Georgio Pieri de Serraglis eorum in dicto offitio collegiis, dato, misso, facto et celebrato inter eos solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito deliberaverunt, statuerunt atque ordinaverunt quod scribatur una litera Niccolao Luce de Albiziis quod placeat eidem eligere et deputare ad ipsorum petitionem pro exactione testamentorum fienda in civitate Pisarum unum notarium pisanum quem sibi placuerit et videbitur fore pro dicta Opera ydoneum ac sufficientem ad predicta, et unum campsorem florentinum qui recipiat et recipere debeat omnes pecunias dictorum testamentorum, et quod pro dictis exactionibus pro quolibet testamento non possit exigi pro dicta Opera pro tempore preterito usque in presentem diem nec plus nec minus quam soldorum quadraginta f.p. et in futurum quod relinquetur prefate Opere per testatores si excederent summam soldorum quadraginta et si minora legata fuissent facta per eos quam soldorum XL debeant exigi per deputatos pro dicta Opera ad minus dicti(1) soldi(2) quadraginta et non minor(3) summa(4) dictorum soldorum quadraginta et quod notarius deputandus per ipsum Niccolaum de exactione testamentorum factorum usque in presentem diem non possit accipere nisi soldos duos f.p. pro qualibet partita et de testamentis que fiet in futurum possit accipere soldos duos f.p. pro qualibet libra(5) solutionis fiende elapsis duobus mensibus a die mortis talis testatoris; et in predictis et circa predicta quod per dictum Niccolaum erit factum intelligatur et sit factum per offitium prefatorum operariorum et plenissimam habeat firmitatem.
|
|
NOTES: |
1 Corretta su "dictos".
2 Corretto su "soldos".
3 Corretta su "minorem".
4 Corretta su "summam".
5 Parola corretta.
|
LINKS: | Un ricordo della delibera è nel quaderno del provveditore: O0204011.033g. |
Transcription:
|
rb
|
 |
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Piero di Filippo di messer Leonardo Strozzi
- operaio
Michele di Giovanni Riccialbani
- operaio
Bartolomeo d'Agnolo Ciai
- operaio
Niccolò di Gentile Albizzi
- operaio
Neri di Francesco Fioravanti
- operaio
Giorgio di Piero Serragli
- operaio
Niccolò di Luca Albizzi
- notaio pisano dei testamenti
- camarlingo fiorentino
- testatori
|
PLACES:
|
Firenze
Pisa
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
testaments |
|
|
Analysis:
|
ls
|