space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0202001.090eview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1428 agosto 26
stairSUMMARY: stairReview of the debt of the past notary of the testaments with request for proof of claimed removal and sale of pawns to be credited to him and term of payment for the remaining sum dependent upon his ratification of these conditions.
SOURCE:
AOSMF stairII 2 1 stairc. 90 e resolutions
stairTITLE: stairPro ser Laurentio de Gambasso
stairTEXT:
    Item prefati operarii servatis servandis, absentibus tamen Donato Michaelis de Vellutis et Bartalo Noffi de Ridolfis eorum collegis, deliberaverunt quod provisor Opere(1) teneatur et obligatus sit ponere ad computum ser Laurentii de Gambasso olim notarii super exactione testamentorum florenos(2) auri sex, videlicet ad pedes sui debiti quod habet cum Opera florenorum auri decem, pro et occaxione cuiusdam electionis(3) eidem facto per operarios dicte Opere florenorum auri duorum pro quolibet mense et pro omni et toto eo quod petere quomodolibet posset occasione sui offitii, serviti vel pignorum de quibus aliquid habere teneretur vel alia causa que dici posset usque in presentem diem(4) seu petere posset; item prefati operarii, audito quod per dictum ser Laurentium dicitur fuisse per nuntios Opere prefate eidem ablata certa pignora pro dicto debito tempore quo Paulus Soldi Soldini erat provisor Opere et quod(5) per Operam fuerunt vendita et nichil ad suum computum apparet positum fuisse, deliberaverunt quod si prefatus ser Laurentius per totum mensem settembris proxime futuri(6) clare ostendiderit et probaverit(7) dicta pignora fuisse sibi ablata et per Operam vendita(8) et in utilitatem ipsius Opere conversa quod de resto quod dictus ser Laurentius solvere tenetur prefate Opere, dictus provisor ad pedes dicti debiti dicti resti teneatur ponere ad suum computum illud quod vendita fuissent dicta pignora, detractis primo et ante omnia expensis nuntiorum et(9) aliis expensis occursis dicta de causa, et hec fecerunt in quantum dictus ser Laurentius solvat per totum dictum mensem settembris florenos auri quattuor(10) seu illud quod solvere restaret in casu quo probaverit de dictis pignoribus sibi ablatis infra dictum tempus et in casu quo ratificet predicta omnia, et ubi dicta non observaret dicto tempore gravetur realiter et personaliter.(11)
    Item postea dictis anno et die prefatus ser Laurentius, auditis et intellectis predictis, ratificavit omnia et singula in dicta deliberatione contenta.
NOTES: 1 Segue depennato "ad-".
2 Corretto su "floreni".
3 Segue depennato su nuova riga "de e-".
4 Segue depennato "et".
5 Segue depennato "ad suu-".
6 Da "per totum" aggiunto in margine.
7 "et probaverit" seguito da segno depennato per "et"; aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
8 Segno d'abbreviazione depennato.
9 Segue depennato "exa-" per "exactorum"; segue ripetuto "et".
10 Segue depennato "facto sch-".
11 Da "realiter" aggiunto in margine; forse l'intera frase da "et ubi" aggiunto in un secondo momento.
Transcription: rb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairDonato di Michele stairVelluti  - stairoperaio
stairBartolo di Noffo stairRidolfi  - stairoperaio
 - stairprovveditore
stairLorenzo da stairGambassi, ser   - stairnotaio dei testamenti
 - stairmessi
stairPaolo di Soldo stairSoldini  - stairprovveditore
Guided research
stairFINANCES:
stairtestaments
stairguaranties
pegni - sottratti e venduti
stairPERSONNEL:
stairappointmts. - internal
stairLorenzo da stairGambassi, ser, notaio dei testamenti -
stairother ments. - intern.
provveditore - accredita notaio
stairLorenzo da stairGambassi, ser, notaio dei testamenti - rivendica pegni
messi - sottraggono pegni
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore