space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0202001.148vbview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1431 settembre 25
stairSUMMARY: stairAcceptance of the petition presented on account of some debtors for a large sum, which was unknown to the Opera, allowing for payment in annual installments.
SOURCE:
AOSMF stairII 2 1 stairc. 148v-149 b resolutions
stairTITLE: stairDeliberatio facta ad petitionem Antonii Baldesis Segnini nomine quorumdam suorum amicorum
stairTEXT:
    Comparuit coram nobilibus ac prudentibus viris operariis prefatis Antonius Baldesis Signini civis florentinus et dixit et exposuit quod quidam sui amici fuerunt iam sunt triginta anni elapsi et hodie etiam sunt debitores prefate Opere in quantitatibus et summis florenorum que adscendunt ad maiorem summam florenorum auri trecentorum, de quibus quidem summis et quantitatibus florenorum nulla umquam tempore extitit aliqua notitia prefate Opere nec offitio operariorum dicte Opere neque etiam ministris suis, nisi noviter dictis offitialibus ut supra dicitur ex informatione habita cum dicto Antonio, sed ob bonam ac sinceram conscientiam prefati sui amici prefatas quantitates florenorum predicte Opere persolverent, facta eis dilatione temporis de qua infra dicetur, quod prefati sui amici quolibet anno teneantur de dictis quantitatibus solvere predicte Opere florenos auri viginti quinque prima die mensis ianuarii cuiuslibet anni, et quod prima solutio primi anni currat et currere debeat prima die mensis ianuarii proxime futuri anni Domini millesimi quadringentesimi trigesimi primi, indictione decima, usque ad integram satisfactionem omnium quantitatum florenorum et pecunie (quas) dare et solvere Opere predicte tenerentur, et quod nullo modo tam per viam directam quam per viam indirectam nec aliquo quesito colore ullo umquam tempore possint cogi et gravari aut molestari personaliter vel in bonis quovis modo vel forma solvendum dicte Opere aliquid de dictis quantitatibus debitis prefate Opere ultra dictam quantitatem florenorum auri viginti quinque anno quolibet donec plenarie debito satisfiat; et quod si sic predictum offitium provideatur, dabunt et prestabunt prefate Opere dicti sui amici ydoneos fideiussores de solvendo dicte Opere anno quolibet prefatam summam florenorum auri viginti quinque usque ad satisfactionem debitam prelibate Opere, et facta deliberatione per dictum offitium quam(1) contentatur prefatus Antonius et ex nunc petit pro dictis suis amicis debitoribus dicte Opere nominandis ab eo per eorum nomina et eorum vice et nomine extendi posse et debere per notarium dicte Opere ad sensum sapientis dicti Antonii seu suorum amicorum, non mutando effectum deliberationis ipsorum operariorum, sed roborando taliter semel et pluries quod dicta dilatio plenum sortiatur effectum, omnino obtulit se paratum nominare eorum notario prefatos suos amicos et quantitates debitas dicte Opere et prestare prefatas fideiussiones.
 
    Dicta die
    Qui operarii visis predictis dictis, petitis et oblatis per dictum Antonium ac etiam invicem maturo consilio et deliberatione calculatis et examinatis, et viso quod dictum debitum extitit ignotum et occultum iam tanto longevo tempore prelibate Opere et in futurum verisimiliter non perveniret commodum dicti debiti nec fieret eius solutio dicte Opere nisi data dilatione que petitur, actento statu et condictione debentium de quibus dixerunt plenarie informatos et etiam de quantitatibus debiti persolvendis prout simplici verbo habuerunt a prefato Antonio Signini,(2) moti solum et dumtaxat ob utilitatem prefate Opere unanimiter et concorditer nemine ipsorum discrepante,(3) dato, misso et facto inter eos solempni et secreto scriptineo(4) ad fabas nigras et albas et obtento partito, deliberaverunt ac statuerunt quod prefati amici predicti Antonii debitores dicte Opere nominandi per ipsum Antonium de quantitatibus florenorum debitis Opere predicte declarandis per dictos amicos teneantur et debeant termino anno singulo usque ad satisfactionem totius debiti solvere predicte Opere florenos auri viginti quinque, videlicet prima die ianuarii cuiuslibet anni, et facere teneantur et debeant primam solutionem dictorum florenorum auri viginti quinque prima die ianuarii proxime futuri anni domini MCCCCXXXI; et quod nullatenus ad alias solutiones ultra prefatas suis terminis et temporibus possint quovis modo vel iure cogi seu molestari directe vel indirecte quovis modo vel aliquo quesito colore per eorum offitium nec per aliquos alios ministros et gubernatores seu administratores dicte Opere nec similiter per alios quoscumque suo mandato vel commissione, sive sit rector civitatis vel offitiales Communis vel quicumque sint, personaliter vel in bonis nec eorum fideiussores prestandi per prefatos amicos vel Antonium predictum; et hoc si et in casu quo declarata fuerit prefata //quantitas debita dicte Opere per dictos amicos seu per dictum Antonium(5) et per ipsos debitores fuerit prestita ydonea fideiussio de solvendo dicte Opere anno quolibet dictas quantitates florenorum usque ad satisfactionem totius debiti; et quod illi vel illis intelligatur ex nunc facta dicta dilatio et seu deliberatio quem et quos nominaverit dictus Antonius; et voluerunt dicti offitiales quod facta dicta nominatione nomina predictorum possint et valeant describi in presenti deliberatione ac si nunc eorum nomina essent scripta, mandantes predicta omnia ab omnibus inviolabiter observari.(6)
NOTES: 1 Così nel testo.
2 Da "actento ..." aggiunto in margine con richiamo nel testo.
3 Segue depennato "deliberaverunt ac statuerunt".
4 Segue depennato "et obtento partito".
5 Da "per dictos ..." aggiunto in margine con richiamo nel testo.
6 Segue spazio bianco per circa un quarto di pagina.
stairLINKS:stairLa dichiarazione dei nomi dei debitori e dell'ammontare del loro debito costituisce l'atto successivo del 27 settembre: stairO0202001.149a.
Transcription: mh
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairAntonio di Baldese stairSegnini  - staircittadino fiorentino
 - stairamici d'Antonio di Baldese Segnini
 - stairdebitori di grossa somma
 - stairnotaio dell'Opera
 - stairoperai
 - stairufficiali
 - stairrettore della città
 - stairufficiali del Comune
Guided research
stairFINANCES:
stairunspecified
grosso credito dell'Opera rimasto sconosciuto
References
stairCHRONOLOGICAL: 1431/2 gennaio 1
Analysis: mh
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore