Item prefati operarii simili modo et forma declaraverunt debitores Opere prefate in florenis auri undecim libris sexaginta novem et soldis tredecim fp.(1) infrascriptas personas pro quodam dirizatorio seu acquario marmoris albi(2) facto ad instantiam eorum per prefatam Operam et suos ministros, nomina quorum sunt hec, videlicet:
|
Iohannes domini Foresis de Salviatis
|
Antonius magistri Gherardi fornaciarius
|
Francischus Buonaiuti Rimba
|
Antonius Marsilii de Vecchiettis
|
Loysius Alexandri ser Lanberti
|
Zenobius Gherardi de Cortigianis
|
Alamannus Michaelis Vannis de Albizis
|
Iohannis Branchatii de Borsis
|
Robertus Bonacursi de Pittis et
|
Zenobius Michaelis de Acciuolis.
|
Et quod quilibet eorum teneatur et debeat infra otto dies proxime futuros solvisse dictam quantitatem dicte Opere, alias elapso termino graventur realiter et personaliter ad solvendum Opere dictam quantitatem.
|
Capsum(3) quia solutum fuit per Zenobium de Acciuolis camerarium Camere armorum palatii florentini Laurentio Ceffi Masini camerario Opere libras quadraginta quatuor vigore deliberationis operariorum facte die XV iulii 1433(4) et missum ad introytum dicti Laurentii(5) die XVI dicti mensis in dompno Stefano Laurentii.
|