|
|
|
DOCUMENT: |
o0202001.223va | view image |
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1434 novembre 5 |
SUMMARY:
|
Letter to the Elders of Lucca.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 2 1 |
c. 223v |
a |
resolutions |
|
TITLE:
|
Littera Antianis Luce
|
TEXT:
|
Prefati operarii existentes collegialiter congregati in loco eorum residentie pro factis dicte Opere utiliter peragendis servatis servandis deliberaverunt quod notarius Opere eorum parte scribat unam litteram Antianis Luce quod ad ipsorum notitiam devenit quod duo oratores pro parte eorum Dominationis venerunt Florentiam pro loquendo eorum offitio operariorum causa communicandi quedam cum dicto offitio pertinentia comitati lucane et offitio ipsorum operariorum, et quod non accesserunt ad ipsorum offitium relatu quorumdam qu(ia) putabant offitium operariorum(1) fuisse impeditum et dicta de causa recesserunt, quod fuit eis in maximam displacentiam, quia semper fuissent parati ad omnia grata eorum Dominationis et ex nunc offerunt se paratos ad omnia eorum grata sine aliqua dilatione.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "fore".
|
Transcription:
|
mh
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
- Anziani di Lucca
- notaio dell'Opera
- oratori
|
PLACES:
|
Lucca, contado
|
Analysis:
|
ps
|