TEXT:
|
Operarii suprascripti, absente tamen dicto Bartolomeo(1) eorum collega, insimul ut et ubi supra congregati, causa, modo et forma suprascriptis deliberaverunt etc. quod cera oblata Operi in festo Sancti Zanobii de mense maii proxime preterito vendatur Matteo Marci Antonii Palmerii, spetiario, pro soldis septem et denariis octo cum dimidio pro qualibet libbra tamquam plus offerenti et quod nichilhominus provisor Operis etiam perquirat si potest pro maiori pretio vendere et, si potest, faciat, si vero non potest, vendat dicto Matteo pro pretio suprascripto etc. Fuit dicta cera libbre 245 pro qua solvit (libras) 44 soldos 8 denarios 4 f.p.(2) die 30 iunii 1418.
|
|