space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201075.012vaview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1418/9 marzo 17
stairSUMMARY: stairLetter to the Podestà of Scarperia regarding agreement between that Commune and the its guarantor.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 75 stairc. 12v a resolutions
stairTEXT:
    Item quod scribatur littera Potestati Scarperie(1) continens quod ipsi operarii alias scripserunt Communi Scarperie(2) quod coram eis venit et fuit quidam Iacobus Rigaletti beccarius, qui dixit quod fuit fideiussor dicti Communis Scarperie penes ipsos operarios pro multis debitis dicti Communis cum Opere et quod antequam dictum Commune Scarperie solveret dictum debitum ipse Iacobus fuit pluries gravatus et multotiens ivit ad dictum castrum Scarperie et propterea multas fecit expensas et substinuit incommoda; et quod ipsum Commune et eius homines essent in concordia et accordarent dictum Iacobum et quod si non essent in concordia cum eo et ipse alias veniret coram eis ipsi facerent et sibi et alii cuicumque petenti rationem etc.; et quod nunc dictus Iacobus iterum venit ad eos et dixit quod non obstante dicta littera ipse nullum habuit a dicto Communi vel alio pro dicto Communi denarium et propterea petit regressum etc. Et quod ipse Potestas habeat unam et aliam partem, videlicet dictum Iacobum et dictum Commune vel eius consilium vel vexilliferum, et(3) audita una parte et alia conetur ponere ipsos in concordia; si autem non remanerent simul in concordia, precipiatur uni ex dicto Communi de melius informatis de dicta materia qui veniat coram dictis operariis ad ostendendum ius dicti Communis; et dictum officium ipse Potestas per eius litteram informet de quod sequitur etc.
NOTES: 1 Segue depennato "quod".
2 Corretto nell'interlinea su "sibi" depennato.
3 Segue depennato "cone-".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES:  - stairPodestà di Scarperia
stairJacopo di Rigaletto  - stairbeccaio fideiussore
 - stairoperai
 - stairgonfaloniere del Comune di Scarperia
stairPLACES: stairScarperia, castello
stairINSTITUTIONS: stairComune di Scarperia
stairconsiglio del Comune di Scarperia
Guided research
stairFINANCES:
stairunspecified
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore