space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201077.011aview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1419/20 gennaio 23
stairSUMMARY: stairTerm of payment for debt for properties taxed and correction of entry in favor of the church of Santa Maria del Piano di Cascia.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 11 a resolutions
stairTEXT:
    Item intellecto dopno Guiglielmo Antonii rectore ecclesie Sancte Marie del Piano plebatus Cascie asserente qualiter tempore quo(1) per officiales novarum gabellarum fuit inposita(2) gabella ecclesiis seu bonis ecclesiasticis repertum fuit dictam ecclesiam habere in bonis unum podere cum domo, dumtaxat prout constare dixit in libris recatarum c. 105 quod prout scriptura cantat tunc tenebat Pierus Dominici, et in dicto libro c. 106 reperitur ser Marcum tunc rectorem dicte ecclesie affictasse dictam ecclesiam cum eius bonis pro florenis viginti, et qualiter in libro recatarum presbiterorum c. 17 sub infrascripta descriptione, videlicet populo de Santa Maria al Piano dicto populo Commune de Cascia, reperitur habere bona in quibus est domus pro affictu florenorum 40 in duabus partitis, et in eodem libro c. 195 reperitur ecclesiam Sante Marie del Piano plebis Cascie et populi Lecci habere unum podere solum quod tunc laborabat dictus Pierus et etiam vocare suprascriptam proxime partitam florenorum 40; et qualiter ipsa ecclesia est sub populo Sancti Salvatoris a Leccio et sic etiam reperitur in catasto recatarum quarterii Sancti Iohannis c. 5 populum Sancte Marie al Piano sub dicto populo Lecci et sub nomine dicti populi Sancte Marie fuisse descriptum, domum et podere et ipsum tenere dictum Pierum et fuisse positum super eo florenis 20; et quod(3) hoc errorem processit, quia populus Sancte Marie al Piano non reperitur sed bene esse sub populo Lecci predicto et clare conprehenditur ipsam ecclesiam habere solummodo pro bonis pro florenis 20, quia in locis predictis in quibus sub ipso populo sunt scripta videtur ipsum Pierum eadem bona tenere et finaliter de remedio concludent etc.; et intellecto atque conprehenso predicta per eum narrata sic processisse, deliberaverunt quod dicta ecclesia Sancte Marie del Piano seu eius rector vel bona nihil alius pro eo pro dictis 40 florenis non gravetur, sed gravetur solummodo pro primis viginti pro quibus relatum fuit prout veritas fuit et est; et sic per me notarium infrascriptum(4) penes partitam dicte ecclesie inmarginetur quod non gravetur nisi pro extimo bonorum florenorum 20, licite et inpune.
NOTES: 1 Segue espunto "s-".
2 Parola corretta da "inborposita" con "bor" depennato.
3 Aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
4 "Dinum Cole".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairGuglielmo  - stairrettore di Santa Maria del Piano
stairPiero di Domenico  - stairlavora podere
stairMarco, ser   - stairrettore di Santa Maria del Piano
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairPLACES: stairCascia
stairCascia, Santa Maria del Piano
stairLeccio
stairLeccio, San Salvatore
stairINSTITUTIONS: stairpiviere di Cascia
stairufficiali delle nuove gabelle
stairComune di Cascia
stairpopolo di Santa Maria del Piano
stairpopolo di San Salvatore di Leccio
stairchiesa di Santa Maria del Piano di Cascia
stairchiesa di San Salvatore di Leccio
stairquartiere di San Giovanni
Guided research
stairFINANCES:
stairgabelle - property
beni ecclesiastici
stairgabelles - new
References
stairDOCUMENTARY: stairLibri delle portate, c. 105
stairLibro delle portate, c. 106
stairLibri delle portate dei preti, c. 17
stairLibro delle portate dei preti, c. 195
stairCatasto delle portate di San Giovanni, c. 5
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore