|
|
|
DOCUMENT: |
o0201077.039vb | view image |
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1420 maggio 9 |
SUMMARY:
|
Term of payment to the Commune of Campiglia Marittima for debt for proprety gabelle with letter to the Captain for demand of payment of foreigners' properties.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 77 |
c. 39v |
b |
resolutions |
|
TEXT:
|
Operarii supradicti invicem in loco eorum audientie more solito in sufficienti numero congregati, absente tamen Gherardo de Barbadoris eorum collega, servatis servandis secundum ordinamenta deliberaverunt ac terminum fecerunt Communi et hominibus Campiglie de Marittima Pisarum debitori dicte Opere ut asseritur in florenis XLII 3/4(1) pro gabella bonorum ad solvendum ipsam quantitatem hinc ad per totum mensem presentem maii.
|
Et quod scribatur lictera pro parte dicti officii Capitaneo dicti loci quod interim non gravet ipsum Commune, sed elapso termino nisi solverint mandet uni homini dicti loci quod compareat coram eis ad parendum eorum mandatis.
|
Et ad petitionem dicti Communis gravet quosdam forenses dicti loci habentes in ipso Communi bona super quibus dicta gabella bonorum fuit imposita et pro quibus ipsum Commune gravatur ad solvendum quantitatem super dictis eorum bonis impositam.
|
|
NOTES: |
1 Corretto su "2/3".
|
Transcription:
|
gb
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Gherardo Barbadori
- operaio
- debitori di Campiglia Marittima
- Capitano di Campiglia Marittima
|
PLACES:
|
Campiglia Marittima di Pisa
|
INSTITUTIONS:
|
Comune di Campiglia Marittima
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
gabelle - property |
|
|
Analysis:
|
ls
|