space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201080.021vdview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1422 marzo 31 (1)
stairSUMMARY: stairCessation of harassment and exemption from debt for property gabelle by resolution of the office of the comptrollers.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 80 stairc. 21v d resolutions
stairTITLE: stairValorini Barne
stairTEXT:
    Item intellecto et audito pro parte Valorini Barne Valorini Ciuriani qualiter tam personaliter quam in bonis cotidie molestatur(2) pro debitis ad que dicte Opere tenetur et obligatus est(3) Bartolomeus Bandini Ciuriani eius consors et coniuctus et seu eius heredes et bona, et qualiter bona que possidet ipse Valorinus non sunt dicte Opere obligata sed iusta ratione et titulo possidet, que alias in casu simili fuerunt per ipsum Valorinum narrata et allegata coram officio regulatorum introytus et expensarum Communis Florentie, quorum vigore per officium regulatorum predictum(4) deliberatum extitit(5) quod ipse Valorinus non posset realiter vel personaliter molestari occasione quorumcumque gravedinum indictorum et indicendorum dicto Bartholomeo vel eius heredibus die XX primo mensis ianuarii proxime preteriti ut patet manu ser Pieri ser Simonis Berti notarii tunc dictorum regulatorum, et de quibus iuribus allegatis in ipsa deliberatione fit mentio; et volentes super causa vertenti coram eis occasione debitorum ad que dicte Opere bona dicti olim Bartholomei obligata dicuntur providere et tam dicte Opere quam dicto Valorino iustitiam ministrare, fidem prestantes narratis et assertis in deliberatione per dictos regulatores facta deliberaverunt quod dictus Valorinus personaliter vel realiter ullo unquam tempore in futuro pro iuribus iam quesitis super bonis dicti olim Bartholomey gravari vel molestari non possit ullo modo pro debitis ad que dicte Opere tenetur quacumque de causa Bartholomeus predictus vel eius heredes vel bona, et quod ab omni gravedine sibi facta conservetur indepnis.
NOTES: 1 Il mese è corretto da aprile.
2 Segue depennato "ut tentor et po-".
3 Aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
4 Aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
5 Segue depennato "per ipsum officium".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairValorino di Barna di Valorino stairCiurianni  - stairdebitore molestato
stairBartolomeo di Bandino stairCiurianni  - stairdebitore
 - stairregolatori dell'entrata e uscita del Comune
staireredi di Bartolomeo di Bandino
stairPiero di ser Simone stairBerti, ser   - stairnotaio dei regolatori
stairPLACES: stairFirenze
stairINSTITUTIONS: stairufficio dei regolatori dell'entrata e uscita del Comune di Firenze
stairComune di Firenze
Guided research
stairFINANCES:
stairgabelle - property
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore