|
|
|
DOCUMENT: |
o0201080.022d | view image |
|
Referenced in:
|
Becattini, Selva
|
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1422 marzo 31 |
SUMMARY:
|
Notification to the owner of the mill of Ricorboli to have towed at his expense the log rafts left upstream from his weir, which is not provided with passageway for rafts.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 80 |
c. 22 |
d |
resolutions |
|
TITLE:
|
Contra Bettum Busini
|
TEXT:
|
Item intellecto(1) prout asseruerunt qualiter fuit hactenus consuetum et secundum ordinamenta dispositum quod super qualibet piscaria fieri et esse deberet foderaria per qua(2) lignamina trahi possent et super piscaria molendinorum de Ricorboli Betti de Businis dicta foderaria non est et conduci non potest ad portum Sancti Francisci lignamina dicte Opere absque gravi periculo, quod quidem foderatores incurrere nolunt, sed potius ipsa lignamina supra dictam piscariam derelinqunt et propterea ipsa Opera pro trahendo de aqua ipsa lignamina de dicto loco in quo remanent super piscaria dapnificatur in soldis IIII pro fodero,(3) quod quidem invisum est et in dapnum dicte Opere cedit culpa dicti Betti,(4) volentes dicte indepnitati providere et super predictis quod iustum fore putaverunt(5) disponere, servatis servandis ut supra deliberaverunt quod Bettus predictus teneatur et debeat dare et solvere Laurentio Pauletti de ...(6) trainatori et qui de dicto loco supra piscariam trassit fodera ...(7) dicti lignaminis ad rationem soldorum IIII f.p. pro quolibet fodere quibus plus costat pro trahendo de loco predicto quantitatem solitam. Et quod ipse Bettus teneatur et debeat pro futuro conducere ipsa lignamina Opere supra dictam piscariam ponenda usque ad portum Sancti Francisci suis sumptibus infra tres dies postquam sibi fuerit notificatum personaliter vel ad domum aut solvere dictos soldos IIII pro traino quibus plus costabit; et si pro eo quod differret conducere ultra tres dies dicta lignamina perderentur, periculo et dapno dicti Betti de perdita intelligantur et sint et ad conservationem indepnitatis dicte Opere totaliter compellatur; et propterea possit et debeat realiter et personaliter conveniri.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "q-".
2 Così nel testo.
3 Parola corretta nell'interlinea su "traino" depennato.
4 Segue depennato "serv-".
5 Segue depennato "prov-".
6 Spazio bianco per la provenienza.
7 Spazio bianco per la quantità.
|
Transcription:
|
gb
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Betto Busini
- (proprietario di mulini)
Lorenzo di Paoletto
- trainatore
|
PLACES:
|
Ricorboli, pescaia
(Firenze), porto di San Francesco
|
Guided research |
|
MATERIALS:
|
other ments. - wood |
|
|
TRANSPORTATION:
|
water |
|
|
Analysis:
|
ls
|