Item declaraverunt infrascriptos magistros in dicta Opera laborantes ad diem debere recipere et habere ab ipsa Opera pro quolibet die quo laboraverunt(1) seu laborabunt ad diem in ipsa Opera in presenti estate durante, cum retentione tamen scioperii si(2) commictent, salarium ad pedem nominis cuiuslibet eorum describendum, quod quidem salarium camerarius dicte Opere presens et quicumque futurus de pecunia sui camerariatus percepta vel percipienda licite et inpune possit, teneatur et debeat dare et solvere etiam sine stantiamento propterea fiendo visa dumtaxat presenti declaratione, quorum nomina ista sunt, videlicet:
|
Iohannes Andree Buglio soldos decem otto f.p.
|
Bonaiutus Pauli soldos decem novem f.p.
|
Iohannes Andree de Maiano soldos viginti duos f.p.
|
Donatus Andree de Vincigliata soldos decem novem f.p.
|
Bertus Papalis soldos decem settem denarios sex f.p.
|
Paulus Stefani soldos duodecim denarios sex f.p.
|
Iohannes Giusti soldos decem denarios sex f.p.
|