Nobiles viri
|
Schiacta Uberti de Ridolfis
|
Simon Mariotti de Orlandinis
|
Francischus Benedicti Caroccii de Strozziis
|
Bianchus Silvestri magistri Benvenuti
|
Andreas Niccolai de Giugnis
|
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia, absente tamen Antonio Tedicis de Albizis eorum collega, existentes collegialiter congregati in loco eorum audientie pro eorum offitio exercendo dato, misso,(2) facto et celebrato solempni et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito inter eos deliberaverunt, statuerunt atque stantiaverunt
|
Bernardo domini Laurentii de Ridolfis et
|
Andree Tomasii Becti de Minerbettis
|
florenos auri duos, videlicet cuilibet ipsorum florenum unum auri pro eorum salario et mercede de sindicando et revidendo rationem Nerii Francisci de Fioravantibus olim proxime preteriti(3) camerarii Opere Sancte Marie del Fiore, prout apparet in libro stantiamentorum signato SS a c...(4)
|
f. II
|
Et quod camerarius prefate Opere tam presens quam futurus possit sine aliquo eius preiudicio et dampno solvere dictam quantitatem dictis hominibus et personis dicta de causa.
|